Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29 5
30 6
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
< >
page |< < of 434 > >|
19HUGENII VITA.
Notum enim eſt, utilis hujus longitudinum pro-
blematis diu deſideratam, &
forte deſiderandam,
ſolutionem, ab exacta temporis menſura pende-
re.
Non tamen ſatis erat Horologiorum motus le-
gibus fixis adſtrinxiſſe, ſed ut ipſe notabat, mo-
tum æquabilem ſervare, navim jactantibus auſtris,
hoc opus, hic labor erat;
difficultatem tamen ſu-
perari poſſe ſemper ſperavit, multa tentavit, &

ad mortem fere uſque nova, ut ad ſcopum per-
veniret, molitus eſt;
ſed licet ad hunc pertin-
gere non potuerit, quo ingenio, qua perſpicacitate,
rem proſecutus eſt, qui horum operum tomum
primum perleget dijudicabit;
non omnia tamen
tentamina publici juris facta fuere.
Anno 1659. Syſtema Saturnium edidit, 11Vide pag.
527.
quo veram cauſam anſarum hujus planetæ tradi-
dit, quam ante illum nemo ne ſuſpicione qui-
dem attingere potuerat, hancque invictis firmavit
argumentis.
Sequenti anno altera vice Galliam petiit, unde
in Angliam anno 1661.
profectus eſt. lbi artem
ſuam laborandi vitra demonſtravit, cum inter
omnes conſtaret, Hugenii Teleſcopia, longitu-
dinem viginti quatuor pedum tunc temporis non
excedentia, ceteris omnibus perfectiora eſſe.
Novum tunc temporis inventum erat Antlia
pneumatica, hujus, ab ipſo ex Anglia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index