Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (7) of 434 > >|
317HOROLOGIUM. rum hæc res vel ipſi mihi, vel aliis quandoque curæ erit.
Nunc automaton noſtrum & figura oculis ſubjiciam, & figu-
ram verbis quam potero dilucide explicabo.
Præcipuam operis partem binæ laminæ continent oblongæ
11TAB. 1. atque inter ſe æquales, A B, C D;
quibus rotarum axes u-
trinque inſerti ſunt.
Eæ laminæ lateribus tantum hic ſunt
conſpicuæ:
columellas autem quatuor, quibus verſus angu-
los connexæ ſunt, de induſtria exprimere neglexi, ut ne re-
liquis officerent.
Prima rota ſeu tympanum dentatum eſt E,
cujus axi orbiculus quoque F affixus eſt.
Huic circumjectus
funis cum appenſo pondere Δ, eo quem poſtea dicemus mo-
do.
Ponderis itaque vi tympanum E vertitur. Hoc movet
proximum tympanum H.
hoc rotam L, cujus dentes ad inſtar
ſerræ dentium formati ſunt.
Hujus prope axem erectus ſtat
axis M N, cum affixis lamellis ſive auriculis binis, quarum
alteri occurrunt ſuperiores rotæ L dentes, alteri inferiores,
idque perpetua viciſſitudine, ita ut non in gyrum axis hic
circumagatur, ſed reciproco motu, nunc in hanc, nunc in il-
lam partem libretur, dum interim rota L in orbem vertitur.
Quem motum pluribus exponere ſuperſedeo, quod in vul-
garibus paſſim horologiis reperiatur.
à quibus equidem huc-
uſque noſtrum hoc non diſcrepat;
at plurimum in his quæ
ſequuntur.
Axi enim N M infigitur O tympanum, cujus den-
tibus aptantur dentes rotæ P, ejus generis quas coronarias
vocant artifices noſtri.
Nec vero toto ambitu dentata ut ſit
neceſſe eſt, ſed parte ſuperiori duntaxat.
quippe tympanum
O, haud aliter atque axis N M cui cohæret, reciprocam li-
brationem habet, unde &
rotam P ſimili motu agitat. Cum-
que major ſit hujus diameter quam tympani O, ſequitur ut
minori etiam circuitus parte rota quam tympanum dictum
gyretur.
quod quo pertineat alibi indicabimus. Porro ejuſ-
dem rotæ P axis trans laminam C D aliquantum extenditur,
habetque conjunctam clavulam Q R, inferius itidem inflexam
&
terebratam ad R, ita ut per foramen hoc laxiuſculum vir-
gula ænea I T libere transmeet.
Hæc vero virgula ſuperius
ad S ſuſpenſa eſt filo S I, ex inferiori parte pondus T.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index