Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
< >
page |< < (8) of 434 > >|
328CHRISTIANI HUGENII nens, quod cochleæ ſubjectæ converſione ſurſum propellitur
cum opus eſt, vel ulterius deſcendit.
Quibus expoſitis ut motus ratio, totiuſque adeo inventi
percipiatur (nam quæ præterea in Schemate notata apparent,
poſtea exequemur) advertendum eſt in primis, quod ſi per-
pendiculum S I T per foramen R trajectum non eſſet, neque
omnino adeſſet, tunc quidem clavula Q R concitato motu
ultro citroque jactaretur, vi ponderis Δ, omnes rotas auto-
mati agitantis.
Transmiſſa autem virgula I T, cum appenſo
pondere T per foramen R, impeditur eo dictus clavulæ mo-
tus, totumque horologium quieſcit, donec pondus T ſemel
impulſum principium agitationis nanciſcatur.
Quo facto,
pendulum quidem S I T oſcillatorio motu fertur juxta planum
laminæ C D.
clavula vero Q R, momentum ſentiens ponderis
Δ, ultro obſequitur penduli motui, ita ut pauliſper etiam
vibrationibus hunc ſingulis adjuvet.
Atque hoc modo peren-
nis efficitur penduli agitatio, quæ niſi illud horologio con-
junctum foret, brevi deficeret vergeretque ad quietem.
Ad
ſingulos autem recurſus penduli, percipientur ictus totidem
ex appulſu dentium rotæ L ad lamellas M, N.
Et hæc qui-
dem de motu automati noſtri, quæ præcipue explicationem
requirebant, quoniam in eo ſumma totius inventi vertitur.
In ſchemate porro tertia lamina eſt Y Z, prioribus paral-
lela, &
à lamina A B ſpatio diſtans. quo in ſpatio conſpici-
tur tympanum dentatum V, communem cum rota E axem
habens.
Huic congruunt dentes rotæ X, quæ media ſui par-
te conjunctum habet tubulum cavum Γ ultra laminam Y Z
prominentem, impoſitumque gerentem horologii indicem
primarium Λ.
Ipſi vero Γ tubulo alius itidem cavus introrſus
conſtitutus eſt, laminæque Y Z conſertus, axis nimirum quo
rota X volvatur, &
per quem ſimul transmittatur axis rotæ
H, cui impoſitus eſt index alius Σ longior indice Λ.
Is ſe-
cunda ſcrupula demonſtrat.
Primorum vero ſcrupulorum ſeu
minutorum index prioribus illis utriſque multo brevior Ψ,
extremo axi D V, ultra laminam Y Z producto, affixus eſt.
Et hic quidem indiculus, laminæ, Y Z proximus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index