Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (12) of 434 > >|
3612CHRISTIANI HUGENII perientia optime comprobat. Penduli vero ipſius, quas ad-
notant, binas inæqualitates, alii autem contra pernegant,
earum alteram admittimus, ſed vix quicquam horologio no-
ſtro officientem, alteram plane nullam eſſe adſeverare non
dubitamus.
Illud itaque vere aſſerunt, non prorſus æquali
tempore latiores ejusdem penduli ac anguſtiores vibrationes
tranſire, ſed his illas paulo plus inſumere, quod facili ex-
perimento demonſtrari poteſt.
Nam ſi pendula duo, pon-
dere ac longitudine æqualia, alterum procul à perpendicu-
lo, alterum parumper dimoveantur, ſimul dimiſſa, non
diu in partes eaſdem una ferri cernentur, ſed prævertet il-
lud cujus exiliores erunt recurſus.
Verum huic inæqualitati
noſtrum, uti dixi, horologium minus obnoxium eſt, eo
quod omnes oſcillationes æquali ſpatio à perpendiculo ex-
currant.
Nec tamen in totum expers remanſit, ſi minutiſ-
ſima quæque, ſicut hac in re fieri neceſſe eſt, conſectari ve-
limus.
Contingit ſiquidem vel aëris intemperie, vel operis
vitio aliquo, ut non ſemper pari vi agitetur clavula Q R,
unde &
oſcillationes penduli (licet exiguo diſcrimine) cre-
ſcere ac rurſus imminui neceſſe eſt.
Cumque ampliores re-
curſus arctioribus, ſicut modo dicebam, plus temporis im-
pendant;
idcirco nonnulla hinc in horologii motu inæquali-
tas exiſtit.
Et huic quidem, utut contemptibilis videri poſ-
ſit, remedium etiam adhibere ſolebamus, quamdiu ita con-
ſtructa erant horologia, ut majuſcula eſſet penduli agitatio.
Poſtmodum vero, ne remedio opus eſſet, effecimus adhi-
bito tympano O rotaque P:
quibus hoc conſequimur, ut
quamlibet anguſtæ ſint penduli vibrationes, neque eo ſecius
axis M N, quantum neceſſe eſt, reciproco motu converta-
tur.
Nam cum tympani O diametro dupla vel tripla pona-
tur diameter rotæ P, ſequitur ut hujus exigua licet oſcilla-
tione, illud tamen ſatis magnam circuitus partem abſolvat.

Sic igitur oſcillationibus univerſis exilioribus redditis, etiam-
ſi harum aliæ alias latitudine quandoque excedant, ſingula-
rum tamen tempora, experientia teſte, nullo memorabili
diſcrimine differunt.
Qua ex re & hoc contingit, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index