Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (283) of 434 > >|
398283MECHANICAM.
Quidam Geometræ parumper mutando hanc demonſtra-
tionem tentarunt defectum minus ſenſibilem reddere, ſed
in totum fuiſſe ſublatum mihi non videtur.
Igitur conatus
ſum alio modo eandem propoſitionem demonſtrare uti ſequi-
tur.
1°. Poſtulatur cum Archimede, duo pondera æqualia
appenſa extremitatibus brachiorum æqualium libræ fore in
æquilibrio.
2°. Poſitis ponderibus æqualibus, & brachiis libræ, cui
appenſa ſunt, inæqualibus, illam inclinari ad latus brachii
longioris.
3°. Poſtulatur poſſe concipi, lineas & plana, de quibus
loquimur in hac demonſtratione, inflexilia &
ſine gravitate
eſſe.
PROP. I. Si ſuper planum Horizontale quod imponitur
lineæ rectæ, quæ id dividit in duaspartes, applicetur pondus,
vis, quam illud pondus habebit ad deflectendum planum par-
tem verſus ad quam applicatur erit major, quam ſi poſitum
ſit prope dictam lineam.
Sit planum Horizontale A B impoſitum lineæ rectæ
11TAB. XXXII.
Fig. 5.
C D, &
cui applicetur pondus E, cujus diſtantia a C D li-
neâ perpendiculari E H menſuratur;
& cui porro applice-
tur idem pondus in F, ita ut diſtantia F H minor ſit quam
E H, dico, quod habebit plus virium ad planum deflecten-
dum, ſi ſit applicatum in E quam in F.
Nam producta recta E F H in G & poſitis H G & H F
æqualibus, certum eſt, pondus æquale illi, de quo locuti
ſumus, applicatum in G in æquilibrio futurum cum altero
in F, propter æqualia brachia F H, H G.
Sed pondus tranſlatum ex F in E deflectet planum, quo-
niam plano exiſtente ſine gravitate effectus idem eſt ac in
bilance brachiorum inæqualium quæ æqualibus ponderibus
gravantur, idem ergo pondus poſitum in E plus virium ha-
bet ad planum deflectendum quam ſi eſt in F;
Q. E. D.
PROP. II. Si planum Horizont@le; oneratum plurimis pon-
deribus, maneat in æqualibrio, impoſitum lineæ rectæ,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index