Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
181
181
182
182 (113)
183
183 (114)
184
184
185
185
186
186
187
187 (115)
188
188 (116)
189
189 (117)
190
190 (118)
< >
page |< < (117) of 434 > >|
189117HOROLOG. OSCILLATOR. rum quæ ex paraboloidibus naſcuntur conſtructionem, du-
11De linea-
RUMCUR.
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
cendæ ſunt lineæ D B Z, quæ ad datum punctum B ſecent
curvas A B, ſive ipſarum tangentes B H, ad angulos re-
ctos;
dicemus in univerſum quomodo hæ tangentes inve-
niantur.
In æquatione itaque, quæ cujusque curvæ naturam
explicat, quales æquationes duabus tabellis præcedentibus
exponuntur, conſiderare oportet quæ ſint exponentes pote-
ſtatum x &
y, & facere ut, ſicut exponens poteſtatis x ad
exponentem poteſtatis y, ita ſit S K ad K H.
Juncta enim
H B curvam in B continget.
Velut in tertia hyperboloide,
cujus æquatio eſt x y2 = a3:
quia exponens poteſtatis x eſt
1, poteſtatis autem y exponens 2;
oportet eſſe ut 1 ad 2 ita
S K ad K H.
Horum autem demonſtrationem noverunt
analyticæ artis periti, qui jam pridem omnes has lineas con-
templari cœperunt;
& non ſolum paraboloidum iſtarum,
ſed &
ſpatiorum quorundam infinitorum, inter hyperboloi-
des &
aſymptotos interjectorum, plana ſolidaque dimenſi
ſunt.
Quod quidem & nos, facili atque univerſali metho-
do, expedire poſſemus, ex ſola tangentium proprietate ſum-
pta demonſtratione.
Sed illa non ſunt hujus loci.
73[Figure 73]
HOROLOGII OSCILLATORII
PARS QUARTA.
De centro Oſcillationis.
CEntrorum Oſcillationis, ſeu Agitationis, inveſtigatio-
nem olim mihi, fere adhuc puero, aliiſque multis, do-
ctiſſimus Merſennus propoſuit, celebre admodum inter illius
temporis Geometras problema, prout ex litteris ejus ad me
datis colligo, nec non ex Carteſii haud pridem editis, qui-
bus ad Merſennianas ſuper his rebus reſponſum continetur.
Poſtulabat autem centra illa ut invenirem in circuli

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index