Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
51
51 (24)
52
52 (25)
53
53 (26)
54
54 (27)
55
55 (28)
56
56
57
57 (30)
58
58 (31)
59
59 (32)
60
60
< >
page |< < (30) of 434 > >|
5730CHRISTIANI HUGENII ſtituta erat. Menſura enim temporis certa atque æqualis,
pendulo ſimplici naturâ non inerat, cum latiores excurſus
anguſtioribus tardiores obſerventur;
ſed geometria duce di-
verſam ab ea, ignotamque antea penduli ſuſpenſionem re-
perimus, animadverſâ lineæ cujusdam curvaturâ, quæ ad
optatam æqualitatem illi conciliandam mirabili planè ratione
comparata eſt.
Quam poſtquam horologiis adhibuimus,
tam conſtans certusque eorum motus evaſit, ut poſt crebra
experimenta terra marique capta, manifeſtum jam ſit &

Aſtronomiæ ſtudiis &
arti Nauticæ plurimùm in iis eſſe
præſidii.
Hæc ea eſt linea quam defixus in circumferentia
currentis rotæ clavus, continua circumvolutione, in aëre
deſignat;
à Geometris noſtri ævi cycloidis nomine donata,
&
ob alias multas ſui proprietates diligenter expenſa; à no-
bis verò propter eam quam diximus menſurandi temporis
facultatem, quam nihil tale ſuſpicantes, ac tantùm artis ve-
ſtigiis inſiſtentes, ineſſe ipſi comperimus.
Hanc cum jam
pridem amicis horum intelligentibus notam fecerimus (nam
non multo poſt primam horologii editionem animadverſa
fuit) nunc eandem, demonſtratione quàm potuimus accu-
ratiſſima firmatam, omnibus legendam proponimus.
Itaque
in hac tradenda demonſtratione potiſſima pars hujus libri
verſabitur.
Ubi primùm neceſſe fuit novis nonnullis demon-
ſtrationibus ſtabilire &
promovere ulterius viri maximi Ga-
lilei de deſcenſu gravium doctrinam, cujus fructus deſidera-
tiſſimus, atque apex veluti ſummus, hæc ipſa quam inve-
nimus cycloidis eſt proprietas.
Quæ porro ut ad pendulorum uſum aptari poſſet, nova cur-
varum linearum conſideratio adhibenda fuit, earum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index