Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
61
61 (34)
62
62 (35)
63
63 (36)
64
64 (37)
65
65 (38)
66
66 (39)
67
67 (40)
68
68 (41)
69
69 (42)
70
70 (43)
< >
page |< < (39) of 434 > >|
6639HOROLOG. OSCILLATOR. um planè eadem conſtanter maneret. Sed cum pauxillum
11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
quandoque excedat vel deficiat, ex multis minimis differen-
tiolis tandem magna ſatis conflatur, idque ita eſſe reipſa
atque experimentis evincitur.
Etſi enim eadem ſemper ſit
ponderis vis, rotæ ſibi proximæ reſpectu, tamen per tot
alias transdita, quantâcunque curâ limatæ fuerint, non
ſemper eadem ad perpendiculum usque pervenit.
Præter-
quam quod frigore quoque difficilior motus rotarum effici-
tur;
itemque evaneſcente aut ſordeſcente quod illis additur
oleo.
Sed præcipue inæquales fiunt oſcillationes horologiis
quæ mari vehuntur, ob jactationem navis continuam, adeo
ut omnibus quidem in univerſum, ſed his maxime omnium
remedio opus ſit, quo reciprocationum Penduli latiorum
anguſtiorumque tempora æqualia evadant.
Ad definiendam ergo lamellarum formam in quibus poſi-
tum eſt remedium iſtud, in primis Penduli longitudinem
ſtatuiſſe oportet, quæ facile ex eo habetur, quod ſint inter
ſe longitudines perpendiculorum, ſicut temporum quæ in
ſingulos recurſus impenduntur quadrata.
Adeo ut cum tri-
bus pedibus definiverimus longitudinem perpendiculi quod
ſcrupula ſecunda metitur, ejus quarta pars, ſive unciæ no-
vem debeantur ei quod ſemiſecunda notaturum ſit.
Item ſi
Penduli longitudo quæratur, cujus recurſus ſimplices 10000
horæ ſpatio peragantur, hoc modo ratio inibitur.
Penduli
nempe tripedalis ſcimus 3600 recurſus in horas ſingulas nu-
merari:
ergo hujus recurſuum tempora ſingula, majora ſunt
temporibus Penduli quæſiti, proportione 10000 ad 3600,
ſive 25 ad 9.
Quare ut quadratum numeri 25 ad quadra-
tum 9, hoc eſt, ut 625 ad 81, ita erit longitudo pedum 3
ad eam quæ quærebatur, nempe unciarum 4 cum {66/100}.
Poſita ergo longitudine perpendiculi, puta pedum trium
in horologio à nobis propoſito, inde Cycloïs linea, quæ
curvaturam laminarum T datura eſt, hoc modo deſcribe-
tur.
Super tabula plana affigatur regula A B, ſemidigiti craſſitu-
22TAB. III.
Fig. 1.
dine.
Deinde fiat cylindrus C D E eadem illa altitudine,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index