Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
91
91 (55)
92
92 (56)
93
93 (57)
94
94 (58)
95
95 (59)
96
96 (60)
97
97 (61)
98
98 (62)
99
99 (63)
100
100 (64)
< >
page |< < (56) of 434 > >|
9256CHRISTIANI HUGENII
Si enim negetur; habeat primo, ſi poteſt, ſpatium E ad F
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
majorem rationem quam quadratum A B ad quadratum
C D, nempe eam quam quadratum A B ad quadratum C
G, ſumta C G minore quam C D, &
à C D auferatur
pars D H, minor quam D G exceſſus C D ſupra C G,
atque ita ut reliqua H C commenſurabilis ſit ipſi A B;
hoc enim fieri poſſe conſtat. Erit ergo C H major quam
C G.
Atqui ut quadratum temporis A B ad quadratum tem-
poris C H, ita ſpatium E, quod tempore A B peractum
eſt, ad ſpatium peractum tempore C H, per ſuperiùs oſten-
ſa.
Hoc vero ſpatio majus eſt illud quod tempore C D per-
curritur, nempe ſpatium F.
ergo ſpatii E ad ſpatium F mi-
nor eſt ratio quam quadrati A B ad quadratum C H.
Sicut
autem ſpatium E ad F, ita ponebatur eſſe quadratum A B
ad quadratum C G;
ergo minor quoque erit ratio quadrati
A B ad quadratum C G, quam quadrati A B ad quadra-
tum C H, ac proinde quadratum C G majus quadrato C
H;
quod eſt abſurdum, quum C H major dicta ſit quam
C G.
Non habet igitur ſpatium E ad F majorem rationem
quam quadratum A B ad quadratum C D.
Habeat jam, ſi poteſt, minorem; ſitque ratio ſpatii E ad
F eadem quæ quadrati A B ad quadratum C L, ſumptâ C L
majore quam C D, &
à C L auferatur L K minor ex-
ceſſu L D, quo C D ſuperatur à C L, atque ita
ut reliqua K C ſit commenſurabilis A B.
Quia ergo ut qua-
dratum temporis A B ad quadratum temporis C K, ita eſt
ſpatium E, peractum tempore A B, ad ſpatium peractum
tempore C K.
Hoc vero ſpatio minus eſt ſpatium peractum
tempore C D, nempe ſpatium F.
erit proinde ſpatii E ad
F major ratio quam quadrati A B ad quadratum C K.
Sic-
ut autem ſpatium E ad F, ita ponebatur eſſe quadratum
A B ad quadratum C L.
Ergo major erit ratio quadrati A B
ad quadratum C L quam ejuſdem quadrati A B ad quadra-
tum C K, ideoque quadratum C L minus erit quam qu.
C K.
quod eſt abſurdum, quum C L major ſit quam C K.
Ergo neque minorem rationem habet ſpatium E ad F

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index