Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
91
91 (55)
92
92 (56)
93
93 (57)
94
94 (58)
95
95 (59)
96
96 (60)
97
97 (61)
98
98 (62)
99
99 (63)
100
100 (64)
< >
page |< < (60) of 434 > >|
9660CHRISTIANI HUGENII
11De de-
SOENSU
GRAVIUM.
PROPOSITIO V.
SPatium peractum certo tempore, à gravi è quie-
te caſum inchoante, dimidium eſſe ejus ſpatii
quod pari tempore transiret motu æquabili, cum
celeritate quam acquiſivit ultimo caſus momento.
Sit tempus deſcenſus totius A H, quo tempore mobile
22TAB. V.
Fig. 3.
peregerit ſpatium quoddam cujus quantitas deſignetur plano P.
ductaque H L perpendiculari ad A H, longitudinis cujus-
libet, referat illa celeritatem in fine caſus acquiſitam.
Dein-
de completo rectangulo A H L M, intelligatur eo notari
quantitas ſpatii quod percurreretur tempore A H, cum ce-
leritate H L.
Oſtendendum eſt igitur planum P dimidium
eſſe rectanguli M H, hoc eſt, ducta diagonali A L, æqua-
le triangulo A H L.
Si planum P non eſt æquale triangulo A H L, ergo aut
minus eo erit, aut majus.
Sit primo, ſi fieri poteſt, pla-
num P minus triangulo A H L.
dividatur autem A H in tot
partes æquales A C, C E, E G &
c. ut, circumſcriptâ tri-
angulo A H L figurâ è rectangulis quorum altitudo ſingulis
diviſionum ipſius A H partibus æquetur, ut ſunt rectangula
B C, D E, F G, alterâque eidem triangulo inſcriptâ, ex
rectangulis ejusdem altitudinis, ut ſunt K E, O G &
c. ut,
inquam, exceſſus illius figuræ ſupra hanc, minor ſit exceſ-
ſu trianguli A H L ſupra planum P.
hoc enim fieri poſſe
perſpicuum eſt, cum totus exceſſus figuræ circumſcriptæ ſu-
per inſcriptam æquetur rectangulo infimo, baſin habenti H L.
Erit itaque omnino exceſſus ipſius trianguli A H L ſupra
figuram inſcriptam minor quam ſupra planum P, ac proin-
de figura triangulo inſcripta major plano P.
Porro autem,
quum recta A H tempus totius deſcenſus referat, ejus par-
tes æquales A C, C E, E G, æquales temporis illius par-
tes referent.
Cumque celeritates mobilis cadentis creſcant
33Prop. I.
huj.
eadem proportione qua tempora deſcenſus ;
ſitque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index