Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
31
31 (7)
32
32 (8)
33
33 (9)
34
34 (10)
35
35 (11)
36
36 (12)
37
37 (13)
38
38 (14)
39
39
40
40
< >
page |< < (11) of 434 > >|
3511HOROLOGIUM. quidem quæ ad conſtructionem automati pertinent declaravi-
mus.
Reliquum eſt, ut, quantum idem iis omnibus, quæ ad
hanc diem in uſu fuere, antecellat, perſpicuum facia-
mus.
Satis conſtat plurimas in his erroris & inæqualita-
tis cauſas eſſe.
Nam & in diſponendis rite elimandiſque
tympanis vel leviſſimum peccatum, continuo motus in-
conſtantia notabilis conſequitur.
Tum vero & ſiccato
atque evaneſcente oleo, quod axibus addi ſolet, tardius
horæ procedunt.
atque ut hæc abſint, varias tamen, an-
ni tempeſtatum &
aeris, mutationes horologia ſentiunt,
imo præſentiunt nonnunquam:
& frigore quidem plerun-
que pigriora comperiuntur, æſtu plus æquo properant.
Penduli vero cum ſit ea vis ac proprietas, ut neceſſario eo-
dem ſemper tenore feratur, neque ab eo niſi mutata lon-
gitudine unquam declinet;
apparet ſane omnia illa quæ
diximus incommoda invento noſtro penitus nos ſuſtuliſſe,
adeo ut niſi tale quod interveniat impedimentum, quo
horologii motus omnis ſiſtatur, nulla jam curſus ejus
retardatio aut inæqualitas timenda ſit.
At enimvero non
nemini duplicem hic dubitandi cauſam oboriri poſſe
ſcio.
Primum, quod differre à pendulo libero no-
ſtrum hoc videatur, quippe ad ſingulas vibrationes vim
quandam ac nixum clavulæ Q R ſentiens.
Deinde
quod, etiamſi penduli ſimplicis proprietates retineat,
perque omnia æmuletur, hujus tamen ipſius geminæ
inæqualitates à nonnullis, qui ſubtiliter hæc perquiſive-
runt, animadverſæ ſint.
Hìc illud quod de clavulæ im-
preſſione dicitur verum eſſe non diffitemur.
Sed leviſſi-
mam utique hanc eſſe novimus ratione gravitatis T, quæ
ſic temperatur, ut tantum non deficiat penduli agita-
tio, ſed quam minimâ, &
eâdem tamen latitudine per-
ſeveret.
Proinde nihilo concitatior aut minus æquabilis
hic ipſius motus evadit, quam ſi clavulæ prorſus obno-
xius non eſſet, pendulumque ſimplex S I T, ut adhuc
fieri conſuevit, manu impelleretur.
Et hoc quidem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index