Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
61
61 (34)
62
62 (35)
63
63 (36)
64
64 (37)
65
65 (38)
66
66 (39)
67
67 (40)
68
68 (41)
69
69 (42)
70
70 (43)
< >
page |< < (35) of 434 > >|
6235HOROLOG. OSCILLATOR. tionaliter moveantur. Quamobrem ſiquid in fabrica vi-
11Descri-
PTIO HO-
ROLOGII.
tii fuerit, vel, ob aëris mutatam temperiem, diffici-
lius rotarum axes volvantur;
dummodo non eo usque ut
omnis horologii motus interrumpatur;
nulla propter
hæc inæqualitas aut motus retardatio timenda erit, ſem-
perque aut rectè tempus metietur aut omnino non metie-
tur.
Indices porro hoc pacto circumaguntur atque ordinantur.
Tertia lamina prioribus parallela eſt Y Y, pollicis quarta
parte diſtans ab ea quæ notatur A A.
In ea circuli horarii
deſcripti ſunt centro eodem α quo protenditur axis rotæ C.

Quorum circulorum interior duodecim horarum diviſionem
habet, alter ſcrupulorum 60.
Axi vero rotæ C aptatur, ul-
tra laminam A A, rota ß, tubulo cohærens qui usque ad ε
continuatur trans laminam Y Y;
atque ita inſidet axi illi,
ut una cum illo circumferatur;
ſine illo tamen, ubi opus
fuerit, converti poſſit.
Ad ε index imponitur, horæ ſpa-
tio circuiturus atque ita ſcrupula prima, ſeu ſexageſimas ho-
rarum, demonſtraturus.
Rota vero quam diximus ß, aliam
rotam, totidem quot ipſa habet dentium, impellit, atque
una affixum ei tympanum cui dentes ſex, axiculo eorum
communi hinc laminâ A, inde gnomone δ ſuffulto.
Hoc
tandem tympano rota ζ movetur, dentes habens 72, tubu-
lumque affixum qui &
ipſe ultra laminam Y ad θ porrigitur,
paulo citra quam deſinit tubulus rotæ ß, quem intra ſe com-
plectitur.
Parte extrema θ apponitur horarius index, brevior
aliquanto illo quem ſcrupula prima ſignare diximus, cum in-
teriore gyro ferri debeat.
Secunda vero ſcrupula ut absque
errore demonſtrentur, imponitur axi rotæ H, usque ad la-
minam Y producto, orbis λ, cui circulus in ſexaginta par-
tes diviſus inſcribitur, inciſoque in laminâ Y foramine
ad Z, eæ diviſiones, cuspide in ſummo foramine defixâ,
prætereuntes notantur.
Hæc vero tota indicum circulo-
rumque horariorum diſpoſitio ex figura minori (fig.
3.) cla-
rius perſpicitur, exteriorem horologii formam referen-
te.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index