Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (9) of 131 > >|
159SPIRITAL. LIBER. non comprimet; quatenus enim ad quietem, & motum
attinet
, non differt dictum corpus ab humido eundem lo-
cum
occupante:
at vero vacua eſſe ex his etiam quiſpiam
percipiat
.
Vacuis enim non exiſtentibus, neque per a-
quam
, neque per aërem neque per aliud corpus ullum poſ-
ſet
lumen tranſire, ant caliditas aut alia potentia corporea:
nam quomodo radii ſolares per aquam in fundum vaſis pe-
netrarent
?
ſi enim aqua non haberet poros, ſed radii aquam
vi
ſcinderent, contingeret vaſa plena ſuperſundi, quod
fieri
non videmus:
ad hæc ſi aquam vi ſcinderent, nonuti-
que
radiorum alii ad ſuperiorem locum frangerentur, alii
deorſum
caderent:
nunc autem quicunque aquæ particu-
lis
occurrunt franguntur ad ſuperiorem locum:
quicunque
vero
incidunt in aquæ vacua paucis particulis occurrentes
in
vaſis fundum pervadunt:
præterea ex his conſtat aquæ
vacua
ineſſe:
vinum enim in aquam injectum videtur ſe-
cundum
fuſionem quandam per totum aquæ locum per-
meare
;
quod non fieret niſi vacua aquæ ineſſent: lumen
quoque
alterum per alterum fertur:
nam cum plures lu-
cernas
quis accenderit omnia magis illuſtrabuntur, iiſdem
quoquo
verſus per ſe invicem penetrantibus.
Sed & per æs
per
ferrum, &
per alia corpora omnia penetratio fit, quem-
admodum
&
quod in torpedine marina contingit: at ve-
ro
coacervatum vacuum præter naturam fieri demonſtratum
eſt
, &
per vas leve ori appoſitum, & per medicum ovum:
itaque
cum plures demonſtrationes ſint de vacui natura,
eas
quas modo attulimus, ſatis eſſe arbitrati ſumus;
etenim
per
ipſa ſenſilia demoſtrationes factæ ſunt:
univerſe igitur
dieere
licet, omne corpus ex tenuibus conſtare corporibus,
inter
quæ ſunt vacua diſſeminata particulis minora:
quam-
obrem
abuſive dicimus nihil eſle vacuum vi aliqua non
accedente
, ſed omnia eſſe plena vel aëre vel humido vel
alia
quapiam ſubſtantia:
quantum autem alicujus horum
excedit
, tantundem alterius conſequitur, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index