Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (5) of 131 > >|
115SPIRITAL. LIBER. attenuati: ſemperque eum qui deinceps eſt aërem mo-
ventis, aëris autem motio non ſecundum omnem locum
aquæ velox eſt, ſed vehementior quidem juxta exhalatio-
nem, imbecillior vero cum longe abeſt ab eo loco, in quo
movetur, quemadmodum &
in gravibus, quæ ſurſum fe-
runtur contingit, etenim hæc velocius moventur juxta lo-
cum inferiori propinquum, in quo eſt etiam vis impellens;
tardius vero in ſuperiori loco, vi, quæ ea impulit non ita
valide amplius proſequente, rurſus in naturalem locum
feruntur, videlicet in inferiorem, nam ſi aquæ velox vis
ipſa impuliſſet, profecto nunquam ceſſaſſet, nunc vero ea
ſenſim ceſſante, &
tanquam conſumpta, velocitas quoque
ceſſat lationis, aqua etiam mutatur in terrenam ſubſtantiam;

quando enim in aliquem terrenum, &
concavum locum
aquam infundimus, paulo poſt aqua à terrena ſubſtantia
imbibita evaneſcit, quare commiſcetur, &
ipſa fit terra,
at ſi quis dicat ipſam ſubigi, neque imbibi à terra, ſed eva-
porare, exiccarique à ſolis vel alterius cujuſpiam calidita-
te, falſa didicere deprehendetur.
Eadem enim aqua injecta
in aliquod vas ſive vitreum ſive æreum, ſive ex alia denſa
materia conſtans ſolique expoſita per multum tempus non
imminuitur, niſi in parva admodum ipſius particula, qua-
re &
aqua in terrenam ſubſtantiam mutatur, limus enim &
coenum aquæ mutationes ſunt in terrenam ſubſtantiam:

mutatur etiam tenuior ſubſtantia in craſſiorem;
quemad-
modum videmus, &
flammam à lucernis extinctis cum
oleum deficiat, aliquantulum ſurſum ferri &
veluti impul-
ſam in proprium locum ſecedere.
Dico autem locum ſupre-
mum, &
qui ſupra aërem eſt, ſuperatam vero à multo aëre
intermedio non amplius ferri in deſtinatum locum, ſed ad-
mixtam, complicatamque aëris corporibus in aërem verti,
ſimile quippiam &
in aëre intelligere oportet, quando enim
is in aliquo vaſe non magno &
præcluſo exiſtens ſimul cum
vaſe inaquam demittatur, deinde detecto vaſe, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index