Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (9) of 131 > >|
159SPIRITAL. LIBER. non comprimet; quatenus enim ad quietem, & motum
attinet, non differt dictum corpus ab humido eundem lo-
cum occupante:
at vero vacua eſſe ex his etiam quiſpiam
percipiat.
Vacuis enim non exiſtentibus, neque per a-
quam, neque per aërem neque per aliud corpus ullum poſ-
ſet lumen tranſire, ant caliditas aut alia potentia corporea:
nam quomodo radii ſolares per aquam in fundum vaſis pe-
netrarent?
ſi enim aqua non haberet poros, ſed radii aquam
vi ſcinderent, contingeret vaſa plena ſuperſundi, quod
fieri non videmus:
ad hæc ſi aquam vi ſcinderent, nonuti-
que radiorum alii ad ſuperiorem locum frangerentur, alii
deorſum caderent:
nunc autem quicunque aquæ particu-
lis occurrunt franguntur ad ſuperiorem locum:
quicunque
vero incidunt in aquæ vacua paucis particulis occurrentes
in vaſis fundum pervadunt:
præterea ex his conſtat aquæ
vacua ineſſe:
vinum enim in aquam injectum videtur ſe-
cundum fuſionem quandam per totum aquæ locum per-
meare;
quod non fieret niſi vacua aquæ ineſſent: lumen
quoque alterum per alterum fertur:
nam cum plures lu-
cernas quis accenderit omnia magis illuſtrabuntur, iiſdem
quoquo verſus per ſe invicem penetrantibus.
Sed & per æs
per ferrum, &
per alia corpora omnia penetratio fit, quem-
admodum &
quod in torpedine marina contingit: at ve-
ro coacervatum vacuum præter naturam fieri demonſtratum
eſt, &
per vas leve ori appoſitum, & per medicum ovum:
itaque cum plures demonſtrationes ſint de vacui natura,
eas quas modo attulimus, ſatis eſſe arbitrati ſumus;
etenim
per ipſa ſenſilia demoſtrationes factæ ſunt:
univerſe igitur
dieere licet, omne corpus ex tenuibus conſtare corporibus,
inter quæ ſunt vacua diſſeminata particulis minora:
quam-
obrem abuſive dicimus nihil eſle vacuum vi aliqua non
accedente, ſed omnia eſſe plena vel aëre vel humido vel
alia quapiam ſubſtantia:
quantum autem alicujus horum
excedit, tantundem alterius conſequitur, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index