Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
< >
page |< < (12) of 131 > >|
1812HERONIS dinem, five alterum crus altero multo majus ſit: non enim in hoc cauſſa
eſt, cur humidum quieſcat, ſed in eo, quod ipſius oſcula æqualiter ja-
ceant.
Quo modo igitur eo ſuſpenſo humidum non defluit ob propriam
gravitatem, cum ſubjectum aërem leviorem habeat?
quoniam locus
omnino vacuus eſſe non poteſt:
ſi enim debet humidum defluere, prius
impleri oportet ſuperiorem locum ſiphonis, in quem aër ingredi nequit.
Quod ſi quis ſuperiorem ſiphonis locum perforet ſtatim effluet humidum,
aëre ſuccedente:
ſed antequam perforetur, humidum, quod eſt in ſi-
phone ſubjecto aëri inſidens ipſum propulſat, is autem non habens, quo
ſecedat progredi humidum non ſinit:
verum cum per foramen locum
obtinuit, quo ſecedat aër, tum aquæ gravitatem non ſerens ſecedit.
Hanc
eandem ob cauſſam &
vinum ſiphone ſurſum ore præter naturam attrahi-
mus:
excipientes enim aërem, qui eſt in ſiphone, pleniores, quam antea
efficimur &
evellimus conjunctum ipſi aërem: hic vero eum qui à princi-
pio, quouſque ad vini ſuperficiem vacuatio fiat, &
tunc vinum evulſum
ſecedit in locum exinanitum ſiphonis:
alius enim locus non eſt, in quem
ſecedat;
ob hanc cauſſam & ſurſum præter naturam fertur: alioqui quie-
ſcet humidum in ſiphone, quando in una ſuperficie ſphærica conſtituatur,
cujus centrum eſt idem, quod terræ centrum:
quoniam ſi humidi alicujus
ſuperficies ſphærica ſit, centrum habens idem, quod terra, quieſcit:
ſi
enim fieri poteſt, non quieſcat, ergo ipſa mota quieſcet:
quieſcat igitur:
erit ſphærica ſuperficies centrum
5[Figure 5] idem, quod terra, habens, &
prio-
rem ſuperficiem ſecabit:
idem nam-
que humidum ab aliquo communi
alium atque alium occupavit lo-
cum:
utræque igitur ſuperficies per
terræ centrum plano aliquo ſecen-
tur, &
faciant lineas in ſuperficie-
bus, circulorum circumferentias,
quæ idem centrum habeant, quod
terra, videlicet A B C, F B D;
du-
caturque BG:
quare BG æqualis
eſt utrique ipſarum G F, G A:
quod eſt abſurdum: ergo quieſcat
neceſſe eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index