Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7 1
8 2
9 3
10 4
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
< >
page |< < (14) of 131 > >|
2014HERONIS
Ex jam demonſtratis perſpicuum eſt ſiphonis fluxum, eo
immobili permanente inæqualem fieri, idem enim contin-
git &
vaſe ad fundum perforato, & fluente: namque & hic
fluxus inæqualis eſt, propterea quod in principio quidem
aquæ effuſio majori gravitate premitur, poſt vero ea evacuata
minori:
& quo ſiphonis exceſſus major eſt, eo celerior fluxus
efficitur:
rurſus enim fluxus, qui fit per oſculum ipſius, ma-
jori gravitate urgetur, quàm cum minor ſit exterior exceſſus,
quo videlicet ſuperficies aquæ in vaſe exiſtentis exterius ſi-
phonis oſculum excedit:
fluxus igitur per ſiphonem ſemper
inæqualis jam dictus eſt:
oportet autem fluxum ſemper æ-
qualem per ſiphonem invenire.
De fluxu ſemper æquali per ſiphonem inflexum. III.
Sit aliquod A B vas aqua plenum in quo ſupernater C D lebetarium,
habens os obtectum operculo C D, per operculum vero, &
fundum lebe-
tarii trajiciatur ſiphonis alterum crus, &
ſtanno ad foramina coarctetur:
alterum autem crus ſit extra vas A B: habeatque oſculum humilius, quam
ſit aquæ in vaſe exiſtentis ſuperficies.
Si igitur per ſiphonis oſculum
exterius aërem, qui eſt in ſiphone attrahemus, ſimul conſequetur
&
humidum; quod non poſſit
7[Figure 7] in ſiphone locus omnino vacuus
eſſe:
& cum principium fluxus
acceperit ſiphon, eo uſque fluet,
quoad totam, quæ in vafe con-
tinetur, aquam exhauſerit:
eſt
autem is fluxus æqualis, præte-
rea quod exceſſus ſiphonis ex-
tra, quo in partem inferiorem
excedit ſuperficiem aquæ ſemper
idem manet;
quoniam in vaſis
exinanitione ſimul &
lebes cum
ſiphone deſcendit:
quo autem
exceſſus extra major ſit, eo ve-
locior erit fluxus, quamquam
per ſeipſum æqualis.
Sit dictus
ſiphon E F G, aquæ autem
ſuperficies ad rectam lineam
H K.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index