104HERONIS
eſt ab iis, quæ diximus:
ſiquidem corpori admotæ non
ſolum non excidunt manifeſtam gravitatem habentes, ſed
adjacentem materiam per corporis raritates attrahunt ean-
dem ob cauſſam: injectus enim ignis corrumpit, & exte-
nuat aërem qui in ipſis continetur, quemadmodum &
alia corpora ab igne corrumpuntur, & in tenuiores ſub-
ſtantias mutantur. Dico autem aërem, aquam & terram:
nam corrumpi quidem manifeſtum eſt ex derelictis carboni-
bus. Ii enim molem ſervantes eandem quàm à principio
ante combuſtionem habuerunt, vel paulo minorem, gra-
vitate plurimum differunt. Quæ autem in corporibus cor-
rumpuntur per fumum in igneam ſubſtantiam, & aëream,
& terrenam tranſeunt. Nam quæ tenuiora ſunt in ſuperio-
rem locum feruntur, ubi eſt & ignis: quæ vero his paulo
craſſiora in aërem; & quæ adhuc craſſiora ſimul cum his
aliquantulum ſublata ob continuam lationem rurſus in in-
feriorem locum deſcendunt, ac terrenis junguntur. Mu-
tatur autem & aqua ab igne corrupta in aerem; vapores
enim ex ardentibus lebetibus nihil aliud ſunt, niſi humidi
extenuationes, quæ in aerem tranſeunt. Itaque ignem
diſſolvere omnia ſe ipſo craſſiora, & tranſmutare ex jam
dictis manifeſtum eſt, & ex his quæ à terra fiunt exhalatio-
nibus tranſmutantur craſſiora corpora in tenuiores ſubſtan-
tias: rores enim non aliter ſurſum ſeruntur, niſi aqua quæ
in terra eſt ab exhalatione ſuerit extenuata, ipſa autem ex-
halatio fit ab ignea quadam ſubſtantia ſolis ſub terra exiſten-
tis, & calefacientis locum illum, & magis vel ſulfureum, vel
bituminoſum, qui quidem calefactus plerunque exhala-
tionem generat, & aquæ calidæ, quæ in terra inveniun-
tur ex eadem cauſſa fiunt, roris autem tenuiores partes in
aërem tranſmutantur, craſſiores aliquantulum ſublatæ ob
exhalationis vim, hac refrigerata ſecundum ſolis conver-
ſionem rurſus in inferiorem locum deferuntur, at venti
oriuntur ex vehementi exhalatione aëris, tum expulſi,

zoom in
zoom out
zoom area
full page
page width
set mark
remove mark
get reference
digilib