Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (15) of 131 > >|
2115SPIRITAL. LIBER.
De fluxu partim æquali partim inæqualiper ſiphonem. IV.
At ſluxus partim quidem æqualis, partim vero inæqualis
fit per ſiphonem:
voco autem partim æqualem, & partim
inæqualem, quando per aliquod tempus volentibus nobis
æqualis ſit factus à principio fluxus, &
rurſus per aliud tem-
pus ſi ita nobis placeat, æqualis ſit per ſe ipſum, priori vero
vel tardior, vel velocior.
Sit enim rurſus aquæ vas
8[Figure 8] A B, lebes C D, per oper-
culum vero, &
fundum le-
betis trajiciatur canalis la-
tior, quam crus interius ſi-
phonis:
& ſit hic canalis
M L, coarctatus &
opercu-
lo, &
fundo lebetis: oper-
culo autem inſiſtat pegma-
tium ex regulis compactum,
quemadmodum littera ◠,
&
ſit CNXD. In regulis
autem rectis C N, X D ex
interiori parte ſecundum
earum longitudinem inſcul-
pantur canales, in quibus
altera regula O P expedite
percurrat:
ſit etiam co-
chlea R S recta pertingens
ad operculum C D, &
per
foramen, quod eſt in regula O P tranſiens:
ſit præterea tylus aliquis regula
O P conjunctus, ita ut inſeratur in helicem cochleæ, excedat autem co-
chlea ſupra regulam N X, &
exceſſui adnectatur anſa, per quam cochleam
convertamus, ita ut regula O P interdum quidem ſublimis fiat, interdum
vero depreſſa:
cui regulæ conjunctum ſit crus interius ſiphonis, permeans
etiam per canalem L M, adeo ut oſculum ipſius aqua, quæ in vaſe demer-
gatur.
Si igitur rurſus per oſculum exterius humidum attrahamus, fluet
ſiphon æqualiter, quouſque totum, quod eſt in vaſe, humidum exhauria-
@ur.
Quando autem volumus per ipſum alterum fieri fluxum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index