Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
51 45
52 46
53 47
54 48
55 49
56 50
57 51
58 52
59 53
60 54
< >
page |< < (28) of 131 > >|
3428HERONIS
XV.
Voces igitur per ſyringas fiunt, ſed differentes ſoni red-
duntur à ſyringis, vel tenuioribus, vel craſſioribus, vel
etiam in longitudinem extenſis, vel contractis:
vel cum
pars ipſarum in aquam immergitur, aut uberiorem, autexi-
liorem, adeo ut multarum avicularum hoc modo voces effi-
ciantur.
Conſtruuntur autem vel in fonte, vel in antro, vel
univerſe ubicumque aqua influit, aviculæ multæ per ordi-
nem diſpoſitæ, &
his aſſidens noctua, quæ ſua ſponte ad avi-
culas convertitur, &
rurſus avertitur: averſa autem ea can-
tant aviculæ &
rurſus ad ipſas converſa non amplius cantant:
atque hoc ſæpius fit. Conſtruitur autem hoc modo.
Sit canaliculus ſemper fluens A, & ipſi ſubjiciatur præcluſum
vas B C D E, habens ſpiritalem diabetem, vel ſiphona inflexum
F G, &
demiſſum infundibulum H K, cujus caulis diſtet à fundo vaſis
quantum ad aquæ fluxum ſatis ſit:
habeat autem plures ſyringulas,
quales antea diximus, ut in L:
Itaque dum vas B C D E aqua impletur,
continget aërem, quieſt in ipſo, extruſum per ſyringulas, avicularum
cantus imitari:
unaquæque enim ſyringularum in unamquamque avicu-
lam ſecundum os terminatur:
ſed dum poſt repletionem exinanitur per
tubum C F, non amplius cantare.
Ut autem noctua ad aviculas convertatur, & avertatur,
ſicuti traditum eſt, ante conſtruentur ea, de quibus dice-
mus.
Sit enim in aliqua baſi M axis rectus, & tornatus N X, circa quem
aptetur ſyringa O P, quæ expedite circa ipſum converti poſſit:
huic
autem compactum ſit parvum tympanum R S, in quo inſiſtet noctua ipſi
coagmentata, &
circa ſyringam duæ catenæ in contrariam partem
diſſolutæ T Y, V G, quæ per duas trochleas referantur, T Y quidem
ad pondus Z ſuſpenſum, V G vero ad vas concavum Ω ſubjectum ſipho-
ni vel ſpiritali diabetæ F G.
Contingit igitur dum vas B C D E exinani-
tur, humidum ferri in vas Ω, ſyringamque O P &
noctuam converti, ita
ut ad aviculas ſpectet:
exinanito autem B C D E vaſe, & ipſum vas Ω
exinaniri per aliquem ſiphonem, vel ſpiritalem diabetem, qui eſt in ipſo:
quare rurſus propendens pondus Z noctuam avertet eo tempore, quo
vas B C D E impletur aqua, &
rurſus avicularum voces redduntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index