Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (42) of 131 > >|
4842HERONIS
XXVIII.
In aliquo loco aquæ fluxionem habente conſtruitur ani-
mal ſive ex ære, ſive ex alia aliqua materia, quod oblato
ipſi poculo bibit cum ſtrepitu &
clamore, ut ſitire videatur:
eſt autem conſtructio talis.
Sit vas A B, in quod in-
34[Figure 34] fluit canaliculus C:
& in eo
ſit inflexus ſiphon, ſive ſpi-
ritalis diabetes D E F, cu-
jus alterum crus extra vaſis
fundum excedat:
ipſi vero
ſubjiciatur baſis præcluſa
G H K L, habens &
ipſa in-
flexum ſiphonem M N X:
& oſculo F ſubjiciatur O P
infundibulum, cujus caulis
feratur in baſim G H K L,
tantum diſtans à fundo, quan-
tum ad aquæ fluxum fuffi-
ciat.
Animalis autem oſcu-
lum ſit ad R, ubitubus pona-
tur, per unum pedem, vel per
aliam aliquam animalis par-
tem occulte in baſim dela-
tus, qui ſit R S T:
contin-
get igitur repleto A B vaſe
humorem ſuperfluentem in O P infundibulum ferri:
& impleri baſim
GHKL, ipſumque AB vas exinaniri.
Rurſus autem repleta baſi ſuper-
fluens humor per ſiphonem M N X baſim exinaniet:
dumque ea exinani-
tur, aër per oſculum R exinanitum replebit locum.
Quando igitur ipſi
R poculum offeramus, abſorbetur vi attractus humor pro aëre quouſque
baſis exinanita fuerit.
Et ita rurſus vas A B repletum exinanitur; & ſe-
quuntur eadem, quæ dicta ſunt:
ut autem tempore opportuno, hoc eſt
dum baſis exinanitur, poculum offeramus, ſit aliquod motum ab effluxione,
quæ fit per ſiphonem M N X, aqua ſcilicet in ipſum incidente:
in quod
reſpicientes, cum movebitur, tunc poculum offeremus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index