Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28 (22)
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (22) of 131 > >|
2822HERONIS rotundum Q juxta fundum, cui clavicula apponatur à Romanis aſſarium
appellata, cujus conſtructionem deinceps exponemus:
alius autem tu-
bus Z Ω demittatur aptatus in tubum T Y V.
Siigitur evellentes tubum
ZΩ, in ipſum T Y V humidum infundamus, ingredieturillud in ſphæ-
ræ alveum per foramen Q, aperta clavicula in partem exteriorem, atque
aëre recedente per tubi O P foramina jam dicta, &
poſita ſecundum fo-
ramina, quæ in tubis GHKL,
15[Figure 15] F M N X.
Itaque cum dimi-
dium ſphæræ occupaverit hu-
midum, inclinamus tubulum
SR, ita ut foramina ſibiipſis re-
ſpondentia permutentur:
poſtea
demittentes tubum ZΩ per i-
pſum extrudimus aërem, &
hu-
midum in tubo T Y V conten-
tum, qui quidem per clavicu-
lam in ſphæræ alveum cum
violentia irrumpit, propterea
quod ſphæra plena ſit aëre &

humido:
fit autem irruptio ob
aëris compreſſionem in vacua,
quæ intra ipſum includuntur,
pervadentis.
Deinde rurſus
evellentes tubum Z Ω, ita ut
T Y V tubus aëre impleatur,
rurſus tubum Z Ω demittemus,
atque in ſphæram prædictum
aërem impellemus:
idque ſæ-
pius facientes habebimus in
ſphæra multum aërem compreſ-
ſum.
At vero incluſum aërem
evulſo embolo non exire perſpicuum eſt, quod clavicula ab ipſo ad in-
teriores partes impulſa claudatur.
Si igitur rurſus elevabimus tubulum
R S ita ut rectus fiat, &
foramina ſibi ipſis reſpondeant, tunc exprime-
tur humidum, quod aër compreſſus in propriam magnitudinem effunda-
tur, &
ſubjectum humidum extrudat. Quod ſi compreſſus aër multus
ſit, totum expellet humidum, ita ut etiam ſuperfluus aër ſimul cum humi-
do ejiciatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index