Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (69) of 131 > >|
7569SPIRITAL. LIBER.
LIII.
Eſt etiam alia conſtructio, in qua humidum ſenſim fer-
tur, &
manet, ita ut ſemper aſcendens videatur.
60[Figure 60]
Sit baſis A B undique præ-
cluſa, quæ diaphragma habeat
C D:
& vitreum operculum
cylindri forma EF ſimiliter
undique præcluſum.
In oper-
culo autem EF ſit tubus G H
ab ipſius tecto parum diſtans,
&
ſimul perforatus cum dia-
phragmate.
Alius etiam tubus
KL ſimul perforetur cum tecto
baſis:
& à diaphragmate parum
diſtet.
Inſit autem baſi extra
vitreum operculum foramen
M, per quod vas A D implea-
tur.
Et baſis A B ad fundum
canalem habeat N.
Sit præter-
ea alius tubus X O ſimul per-
foratus cum diaphragmate;
parumque à baſi diſtans, per
quod implebitur vas C B.
Ita-
que obſtructo canali N, aër,
qui eſt in C B per tubos.
& per
foramen M excedet extra.
&
cum vas C B repletum fuerit,
implebimus A D per foramen
M.
Aër enim, qui in ipſo eſt
per idem foramen excedit.
Si igitur canalem N fluere dimittamus, in
locum C B exinanitum aër ex vitreo operculo procedet per tubum G H.

In locum autem vitrei exinanitum ex A D humidum aſcendet per tubum
KL, &
aër per foramen Mingredietur. Atque hoc uſque eo fiet, quoad
vitr@eum operculum repletum fuerit.
Oportebit autem loca A D C B
E Finter ſe æqualia eſſe, ut ad invicem &
aër, & humidum transferantur.
Quando autem vas C B exinanitum fuerit, &
conſtiterit aëris continui-
tas, rurſus ex vitreo operculo, aqua in vas A D deferetur, aëre per
canalem N, &
per GH tubum in vitreum operculum ingrediente. Qui
vero eſt in vaſe AD aër per foramen M excedet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index