Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
41 4
42 5
43 6
44 7
45 8
46 9
47 10
48
49 12
50 13
51 14
52 15
53 16
54 17
55 18
56 19
57 20
58 21
59 22
60 23
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
< >
page |< < (5) of 525 > >|
425Ioan. de Sacro Boſco. de rebus cæleſtibus, quæ Aſtronomia appellatur, iuxta nominis rationem, etymologiam-
q́ue nihil aliud ſi gniſicare videtur, quàm aſtrorum rationem, ac legem, ita ut Aſtrono-
mia idem ſit, quod ſyderum ſcientia.
Diſſerit enim de ſyderum motibus, motuumq́ue
certis, &
perpetuis vicibus, ac legibus, ordine ſtellarum, atque cœlorum ſitu, ac poſitu, or
tu, &
occaſu, multitudine, ac magnitudine, diſtantia à terra, & à ſe inuicem, mutuo con-
greſſu, eclipſibus, &
alijs huiuſmodi. Hæc ab alijs appellari ſolet Aſtrologia. Hac
enim tempeſtate pro eadem ſcientia uſurpantur fere Aſtronomia, &
Aſtrologia, &
idcirco nos quoque hiſce nominibus ſine diſcrimine in his noſtris commentarijs vtemur;
quamuis nonnulli Mathematicorum id diſcriminis inter hæc vocabula conſticuendum eſ
11Aſtrono-
mia, & A-
ſtrologia,
quo pacto
inter ſe dif
ferant.
ſe uelint, ut Aſtronomia eam doctrinam ſignificet, quæ motus cœlorum, aſtrorumq́ue
conſiderat;
Aſtrologia uero illi arti accommodetur, quæ ex conuerſionibus cœlorum,
&
coniunctionibus aſtrorum, oppoſitionibusve euentus prædicit futuros, & præſenſio-
nes quaſdam, ſignificationesq́ue ad valetudinem, &
rem familiarem tuendam accomo-
datas.
DIVIDITVR autem Aſtronomia in Theoricam, ideſt, contemplatricem; &
22Diuiſio A
ſtronomiæ
in Theori-
cam, & Pra
cticam.
Practicam, hoc eſt, operantem, &
agentem. Theorica conſiderat uniuerſam mundi ma-
chinam, ut in ſe eſt, deſcribens conſtitutionem mundi, diuidensq́ue totam mundi compa-
gem in ætheream, &
elementarem regionem: Deinde inueſtigat numerum, magnitudi-
nem, &
motum omnium corporum cæleſtium, ſtellarum omnium, ac planetarum ortus,
obitusq́ue ſpeculatur:
Pari ratione omnium conſtellationum, & ſignorum figuras, & ima
gines conſiderat, veraque loca tam ſtellarum fixarum, quam errantium, quas Planetas
vocant, numerorum docet calculo ſupputare:
Similiter planetarum progreſſus, ſtatus,
regreſſus, coniunctiones, oppoſitiones unà cum eclipſihus luminarium, Solis uidelicet, ac
Lunæ, &
id genus alia propemodum infinita, diligentiſſime inquirit. Atque hæc Aſtro
nomia explicatur partim in Almageſto, ſeu magna conſtructione Ptolemæi, vel etiam in
Epitome Ioannis regiomontani, in opere Aſtronomino Albategnij, in opuſculo Alphra-
ni, in Theoricis planetarum Georgij Peurbachij, in reuolutionibus cæleſtibus Nicolai
Copernici, &
in aliorum fere innumerabilium auctorum uoluminibus: Partim inſtru-
mentis quamplurimis ab Aſtronomis ſumma induſtria ad hoc inuentis, ut motus cæle-
ſtes nobis ob oculos ponerent, quale eſt Aſtrolabium uulgare, ſeu planiſphærium Ptole
mæi, Aſtrolabium Gemmæ Frisij catholicum.
ſeu uniuerſale, Planiſphærium Ioannis
de Roias uniuerſale quoque, Annulus Aſtronomicus, Quadrans, Torquetum, Radius
Aſtronomicus, &
id genus alia: Partim denique docetur Theorica Aſtronomia in e@
parte, quæ dici ſolet tabularis eo quod per numeros in tabulas digeſtos Aſtronomi cœlo-
rum motus ſcrutentur quales ſunt tabulæ Alphonſi regis Hiſpaniæ, Ioannis Regiomon-
tani, Ioannis Blanchini Ferrarienſis, Nicolai Copernici, quæ tabulæ Prutenicæ nuncupæ
ri ſolent, &
multorum aliorum.
PRACTICA vero Aſtronomia, quam alij Iudiciariam, ſeu Prognoſticam, id
@ſt, Diuinatricem dicunt, omnia iſta ad uſum uitæ humanæ accomodat.
Contemplatur
enim complexiones, &
naturas tum ſignorum, conſtellationumq́ue, tum etiam Plane-
tarum, reliquarumq́ue ſtellarum, explicatq́ue quænam ſigna ſint calida, quæ frigida,
quæ temperata, quæ maſculina, quæ fœminina, &
id genus alia. Rurſus ex motibus
orbium, &
ſtellarum futuros euentus in hiſce inferiorib{us} prædicit. Verum q́uoniam
33Aſtrologia
iudicia@ia
res eſt ſu-
perſtitioſa.
huic Aſtronomiæ parti multi multa temerarie, ac perperam auſi ſunt adijcere, adeo que
hanc partem prognoſticam amplificare uoluerunt, ut ſit iam res omnino ſuperſtitioſa,
exoſaq́ue, &
merito ab Eccleſia ſuſpecta habeatur, mirumq́ue in modum à B. Auguſtino
damnata in libris de Doctrina Chriſtiana;
propterea nihil omnino de ea nobis dicen-
dum exiſtimo, niſi quòd illam funditus euertunt Ioan.
Picus Mirandulanus libris 12.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index