Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (192) of 525 > >|
229192Comment. in I. Cap. Sphæræſeruarunt. Mirum autem eſt, auctores huiuſce ſententiæ ſolos inter omnes @
Aſtronomos uidiſſe, illam ueterem eſſe ſtellam, ipſam autem ſtellam non uidiſ
ſe;
ut facile quis ſuſpicari poſſit, eos non admodum diligentes fuiſſe in huius
ſtellæ obſeruatione, &
uet erum auctoritate potius, quàm noua obſeruatione
nixos aſſeu eraſſe, aſtrum illud ab alijs nõ differre, ne uidelicet nouum quid in
alijs ſtellis Caſſiopeiæ, quæ ſunt tertiæ magnitudinis,) ſecundam dico, quæ in
cęlo concederent:
Id quod uel ex eo apparet, quod ſtella illa noua cum tribus
11Quam figu
ratu ſtella
noua cum
ſtellis Caſ.
ſiopeiæ effi
ciebat.
eius pectore cer nitur, quartam, quæ eſt ſuper cathedram ad coxas;
& duodeci-
mam, quæ in aſcenſu medio cathedræ ſita eſt, efficiebat figuram eam, quam
Geom etrę Rhombum uocant;
ſtella autem undecima Caſſiopeię, quę eſt quar
tæ magnitudinis, quamque huius ſententiæ auctores, quod maior propter
uapores interpoſitos (ut putant) uideretur, nouam uiſam eſſe exiſtimant, effi
cit perpe@uo eam figuram, quæà Geometris Trapexium appellatur, ita ut mi-
nus diſtet ipſa à quarta ſtella, quàm duodeci-
ma à ſecunda, cum tamen noua illa omnium
conſenſum, qui eam obſeruarunt, æque diſta-
67[Figure 67] ret à quarta, atque duodecima aſecunda, ut
ex appoſita figura perſpicuum eſt.
Itaque ſatis
conſtat, niſi fallor, auctores hos nulla ratio-
ne ductos affirmare, quod aſtrum omnes no-
uum uocant, id uetus fuiſſe, &
ſtellam unde-
cimam Caſſiopeiæ tum maiorem eſſe uiſam,
pręſertim cum eam ipſam omnes Aſtronomi
prope nouam ſtellam conſpexerint, inter nouã
&
quartam ſtellam Caſſiopeiæ collocatam,
ut in figura deſcripſimus:
quod quidem ego
cum multis alijs Romæ ſæ pius obſeruaui:
Deinde ſi exhalatio illa interpoſita
tanta fuit, ut eius interpoſitu in utraque Germania, Hiſpania, Gallia, Italia,
Sicilia, &
alijs fortaſſe regionibus, aſtrum illud undecimum Caſſiopeiæ ma-
ius apparuerit, quàm re ipſa eſt, qui fieri poteſt, ut eandem ob cauſam, &
reli-
qua aſtra uicina non apparuerint maiora, ſed eiuſdem omnino magnitudinis.
qua ſemper uiſa ſunt, atque hodie uidentur? Dicet fortaſſe quiſpiam, exhala-
tionem illam tantam ſcilicet fuiſſe, ut inter aſpectum &
illã tantummodo ſtel
lam, non autem inter alias interijceret ur;
uerum ut id contingere in una regio
ne potuerit, in pluribus certè, tanto præſertim interuallo diſiunctis, haudqua-
quam potuit, ut perſpicuũ eſt ex aſpe ctus diuerſitate.
Liquetigitur, mihi certè
exploratum eſt, ſtellam illã, de qua agimus, nõ potuiſſe eſſe unam exillis tre-
decim, quæ quotidie in Caſſiopeia cernuntur.
Ac poſterior hæc ratio a me al-
lata refellit etiam ſecundam ſententiam.
Si enim propter exhalationem (ut
22Conſutatio
ſecundæ sẽ
tentiæ.
arbitrantur) ſtellula illa, quæ alias cerni non poteſt, tanta magnitudine ſe
conſpiciendam præbuit, profecto eadem de cauſa ſtella undecima Caſſiope-
iæ (ut alias ſilentio præteream) prope quam obſeruata eſt illa noua, ſe oſten-
diſſet multo maiorem, cum tamen eo cempore eiuſdem magnitudinis, hoc eſt
quartæ, ſit omnibus uiſa, cuius nimirum &
antea, & poſtea uiſa eſt, atque etiã
nunc uidetur.
Qvod etiam ſtella illa noua non fuerit Cometa in ſuprema aeris regio-
33Conſutatio
tertię ſentẽ
tiæ.
ne, ita perſpicuũ faciemus.
Periti Aſtrono mi ubique locorum notauerunt, il-
lam ſtellam eũdem ſitum habere inter ſtellas fixas, eum nimirum, quem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index