Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (193) of 525 > >|
230193Ioan. de Sacro Boſco. rior figura demo ſtrat: ita ut omnes eam prope id punctum collocarint, ubi
colurus æquinoctiorum circulũ arcticum interſecat, &
quod à polo arctico gra
dibus prope 23 {1/2}.
ab Aequatore autẽ fere 66 {1/2} diſtare perhibuerint; adeo
ut nullam pene aſpectus uarietatẽ in ea tam uarijs locis deprehẽderint.
Quod
cũ ita ſit, quis dubitare poterit, illam non in ſuprema regione aeris, ubi cęteri
Cometæ generantur, ſed ſupra Lunam locum eſſe ſortitam?
Nunquam enim
unus &
idem Cometa è diuerſis regionibus in eodem prorſus cernitur loco,
ſi cum ſideribus conferatur:
ſiquidem ob uicinitatem (ut conſtat inter Aſtrono-
mos) non paruam ſubit uarietatem aſpectus:
immo & Luna ipſa, ſecundum om
nes Aſtronomos, quòd terræ ualde propinqua ſit, non caret aſpectus diuerſita-
te.
Cum ergo noua illa ſtella nullam omnino uiſa ſit habere diuerſitatem aſpe
ctus in tam uarijs regionibus obſeruata, argumento ſane eſt, illam altiorem
Luna extitiſſe;
atque adeo Cometam nullo modo fuiſſe, niſi & Cometas in
ætherea regione gigni dicamus.
11Sententia
commenta-
toris de no
ua ſtella.
Itaqve ut breuiter, quod ſentio, dicam, cenſeo ſtellam illam, quęcun-
que illa fuerit, in Firmamento, ubi ſtellæ fixæ ſunt, extitiſſe.
Nam eam in re-
gione ætherea, &
non in elementari apparuiſſe, conſtat ex ijs, quæ paulo ante
in confutatione tertiæ ſententię, eorum nimirum, qui eam Cometam facie-
bant in ſuprema aeris regione exiſtentem, adduximus:
propterea uidelicet,
quòd in ea non ſit deprehenſa aſpectus diuerſitas.
Eodem enim argumento
philoſophi, &
Aſtronomi confutant Ariſtotelis ſententiam de uia lactea, quam
ipſe in ſuprema regione aeris dicebat ex uaporibus, &
exhalationibus ui ſtel-
larum, quæ in circulo lacteo conſpiciuntur, ad eam regionem excitatis &
at-
tractis continenter generari.
Cum enim ubique terrarum per eadem ſidera
Firmainenti, Caſſiopeiam, Cygnum, Aquilam, Sagittarium, Geminos, &
alia, la
ctea uia ducta uideatur, ut copio ſius in ſecundo cap.
explicabimus, dubium eſ-
ſe non poteſt, quin multo altior ſit, quàm ſuprema aeris regio, atque in ipſo
Firmamento ſita, propterea quòd nullam habet diuerſitatem aſpectus:
quam
utique haberet, ſi in aere, ut uolebat Ariſtoteles, collocaretur.
Iam uero, ut
22Stellam no
uam fuiſſe
in Firma-
mento.
credam ſtellam illam nouam in Firmamento, non in alio quouis orbe cæleſti,
extitiſſe, hoc maxime adducor argumento, quòd neque ego, neque ullus om-
nino Aſtromomus, quod quidem ſciam, alium motum in ea animaduerterit,
præter eum, quem in fixis ſideribus obſeruamus.
Nam conſtantem ſemper mo-
tum, eundemque plane ſitum inter alias ſtellas fixas totum biennium (tam-
diu enim ferme durauit) retinuit.
Quòd ſi in orbe alicuius planetæ fuiſſet,
cum orbis ille ſane alienum à ſtellis fixis motum habeat, proculdubio &
ſtel-
la ipſa eundem motum, curſumque habuiſſet;
ſecus autem rem habuiſſe, Aſtro
nomi deprehenderunt.
Atque hoc idem argumentum euidenter concludit,
multo minus ſtellam illam in elementari regione extitiſſe:
quòd ibi nulla ra-
tione eundemſemper ſitum, ac diſtantiam cum ſtellis fixis potuiſſet retinere.
Quæ cum ita ſint, ita mihi perſuadeo, ſtellam illam uel tunc à Deo Opt. Max.
procreatam eſſe in cęlo octauo, ut magnum aliquid portẽderet, (quod cuiuſ-
modi ſit, adhuc ignoratur) uel certe in ipſo cœlo gigni poſſe Cometas, ſicut in
aere, licet rarius id contingat:
quod quidem aperte ſatentur non pauci ex an-
tiquis philoſophis, multique ex recentioribus complures auctoritates, &

hiſtorias adducunt, quibus perſuadeant, ſæpius ſtellas eiuſmodi longis
temporum interuallis, alias ad aliud ſignificandum, in cœlo exortas eſſe.

Hoc ſi uerum eſt, uideant Peripatetici, quomodo Ariſtotelis opinionem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index