Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
41 4
42 5
43 6
44 7
45 8
46 9
47 10
48
49 12
50 13
51 14
52 15
53 16
54 17
55 18
56 19
57 20
58 21
59 22
60 23
61 24
62 25
63 26
64 27
65 28
66 29
67 30
68 31
69 32
70 33
< >
page |< < (32) of 525 > >|
6932Comment in I Cap. Sphæræ ipſam uero occupare centrum mundi, adeo ut Te@ra in mari quaſi natare vi-
deatur
.
Et hi auctores omnes putant, totam hanc terram uerſus polum arcti-
cum
eſſe aquis delectam, reliquam vero terræ pattem uerſus antarcticum po-
lum
totam eſſe mari oppletam:
quod hodiernæ nauigantium experientiæ re-
pugnat
, ut poſtea dicemus.
Alij denique adhuc concedentes aquam multo eſ
ſe
maiorem ipſa terra, immo decuplo maiorem, aſſerunt totam terram eſſe ue
luti
ſpongiam quandam, (cuius rei, aiunt, ſignum eſſe poteſt, quod ſtatim re-
peritur
aqua in omni loco, ubi terra fodiatur) eſſeq́;
multis cauernis, atque
concauitatibus
repletã;
Ex quo, aiunt, fit, ut aquæ cum tota terra permiſcean-
tur
, &
in cõcauitatibus illis recip@ãtur. Quate minor pars aquæ, quàm ſit terra,
remanebit
ſupra terrã;
quare mirum non eſt, quod amplius aqua terram ob-
ruere
nequeat In quam ſententiam multi Peripatetici Ariſtotelem trahere co
nantur
.
Verum etiamſi concedamus concauitates ingentes in terra, impoſſi-
bile
eſt, aquam decies maiorem eſſe ipſa terra;
Hac enim ratione, quamuis to-
tus
globus terrenus eſſet aqua, fieri non poſſet, quin maior portio aquæ, quàm
ſit
terra, exiſteret ſupra terram;
cum ad huc nouem partes aquæ ex decem ſu-
pereſſent
.
Accedit etiam, quod multo minor ſit aqua quàm terra, vt poſtea
oſtendemus
.
Omnes igitur ſententiæ & rationi, & experientijs manifeſtiſſi
mis
repugnant, quod magis perſpicuum fiet, cum de rotunditate terræ &
aquæ
egerimus
.
Qua propter modus, quo iuſſu Dei ſegregatæ fuerunt aquæ, ut ap
11Verior ſen-
tentia
expli
cãs
, quo pa
cto
aqua à
terra
ſepara
ta
ſit.
pareret Arida, magis mihi placet is, quem explicat S.
Ioan Damaſcenus ſum-
auctoritatis apud Theologos uir, lib.
2. de orthodoxa fide capit. 9. & 10. &
quem
ſequitur Iacobus de Valentijs epiſcopus;
Terram nimirum a Deo Opt.
Max. perfecte rotundam, ac globoſam, abſque vllis concauitatibus, vallibus,
montibus
, &
eminentijs eſſe conditam, totamq́ue aquis circundatam; At ue-
ro
poſtea, cum Deus dixit, [congregentur aquæ in locum vnum, &
c. ] ob uitam ani-
mantium
quorundam diuino iuſſu concauitates in terra factas eſſe, &
in eas
omnem
aquarum uim, tanquam in ſuas congregationes conueniſſe, variaq́ue
maria
in diuerſis terræ partibus illico exorta eſſe, atque ex partibus illi terræ
extractis
montes eſſe factos.
Huic ſententiæ nonnulli adiungunt, Aquas in
principio
mundi fuiſſe rariſſimas, ſed poſtea iuſſu Dei fuiſſe condenſatas, re-
ceptasq́ue
in dictis concauitatibus, ut mirum non ſit, quod minores nunc ſint
quàm
terra.
Quomodocunque denique id factum ſit, diſputandum alijs relin-
quamus
;
nobis autem nunc certum ſit, terram & aquam unum efficere glo-
bum
:
quod quidem paulo infra demonſtrabitur ex uarijs experientijs; atque
hanc
eſſe cauſam, cur iam aqua totam terram non ambiat, immo nec poſſit am-
bire
, cum duo hęc elementa vnam, eandemq́;
ſuperficiem conuexã habeant, at-
que
ambo ſua grauitate naturaliter ad totius uniuerſi centrum tendant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index