Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (80) of 525 > >|
11780Comment. in I. Cap. Sphæræ angulum ſit, quadratum autem & æquilaterum, & æquiangulum eſt. Sit præ-
terea aliud parallelogramum rectangulum, cuius unumquodque duorum
laterum oppoſitorum ſit 9.
aliorum uero duorum 3. vt quadrati, & parallelo-
grammi huius ambitus quoque ſint æquales.
Comprehendet igitur area hu-
ius parallelogrammi ſolum 27.
quadrata ex illis 36. quæ in quadrato diximus
contineri.
Pari ratione, ſi parallelogrammi alicuius unumquodque duorum
laterum oppoſitorum eſſet 8.
& aliorum duorum 4. eſſet quidem ipſum qua-
drato iſoperimetrum, ſed eius area contineret duntaxat 32.
quadrata. Item,
ſi duo latera alicuius parallelogrammi oppoſita, ſingula haberent 7.
alia ue-
ro duo ſingula 5.
eſſet etiam quadrato iſoperimetrum, area autem illius@ in-
cluderet tantum 35.
quadrata, & c. Vbi clare uides, quo magis figuræ iſoperi-
metrę accedunt ad æquilateram, cui ſunt iſoperimetræ, eo etiam maiorem
comprehendunt aream, &
minus differunt in capacitate a figura æquilatera.
Quod ſi aliquod parallelogrammum rectangulum altera parte longius eiuſ-
dem ſit capacitatis cum quadrato, illud maiorem ambitum continere neceſ-
17[Figure 17] ſe eſt.
Vt ſi paralle
logrammi alicuius
quodlibet duorum
oppoſitorum late-
rum contineat 12.
aliorum vero duo-
rum quodlibet 3.

erit quidem area il
lius æqualis areæ
quadrati, cum con-
tineat 36.
quadratula: At uero ambitus ipſius ſuperabit ambitum quadrati: Ille
enim erit 30.
hic autem 24. Quæ omnia perſpicua ſunt in appoſitis figuris.
Sit iam parallelogrammum inæqualium angulorum A B C D, & a pun-
ctis C, D, educantur perpendiculares lineę C F, &
D E, ad rectam C D: Pro
ducta igitur A B, vſque ad F, erit parallelogrammum A B C D, æquale paral-
lelogrammo C D E F, cum ſint hæc parallelogramma inter eaſdem paralle-
1135. primi. las C D, A F, &
ſuper eandem baſim C D, conſtituta. Et quoniam latera B C,
A D, maiora ſunt lateribus C F, D E, eſtq́ue latus A B, lateri E F, æquale,
2219. primi. (quod utrumq.
lateri oppoſito C D, in parallelogrammis A B C D, C D E F,
3334. primi.18[Figure 18] æquale ſit) &
latus C D, commune, erit
ambitus parallelogrammi C D E F, mi-
nor ambitu parallelogrammi A B C D.
Vnde ſi producantur C F, D E, ad G, &
H, ita ut C G, æqualis ſit ipſi B C, &

D H, ipſi A D, perficiaturq́ue parallelo-
grammum C D H G, (ducta uidelicet re-
cta G H,) erit parallelogramum C D
H G, iſoperimetrum parallelogrammo
A B C D.
Eſt autem parallelogrammum
C D H G, maius quam parallelogram-
mum C D E F, hoc eſt, quam parallelo-
grammum A B C D, quantitate E F G H.

Conſtat igitur inter Iſoperimetras figuras rectilineas eam, quæ &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index