Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (84) of 525 > >|
12184Comment. in I. Cap. Sphæræ diculari, & medietate baſis A B, (ꝑ 1. propoſ. huius) æquale eſt triangulo A B G;
ſi ſumantur tot huiuſmodi rectangula, in quot triangula diuiſa eſt figura regu-
laris, erunt omnia ſimul ſiguræ A B C D E F, æqualia;
propterea quòd omnia
triangula oſtenſa ſint æqualia triangulo A B G.
Cum igitur eadem ſimul æ-
qualia ſint rectangulo I K L M;
propterea quòd K L, æqualis ponitur dimidio
ambitus A B C D E F, hoc eſt, omnibus medietatibus baſium ſimul, &
recta
I K, perpendiculari G H;
erit figura regularis A B C D E F, æqualis rectangu
lo I K L M.
Area igitur cuiuslibet figuræ regularis æqualis eſt, & c. quod erat
demonſtrandum.
THEOR. 3. PROPOS. 3.
11Regularis
figura quæ
cunque cui
triangulo
rectangulo
æqualis ſit.
Area cuiuslibet figuræregularis æqualis eſt triangulo rectangulo,
cuius unum latus circa angulum rectum æquale eſt perpendiculari à centro
figuræ ad unum latus ductæ, alterum uero æquale ambitui eiuſdem figuræ.
Sit rurſus figura regularis A B C, cuius centrum D, à quo perpendicula-
ris ad latus A B, ducta ſit D E;
triangulum uero rectangulum D E F, habens
21[Figure 21] angulum E, rectum, &
latus D E, æquale perpendiculari D E, latus autẽ E F,
æquale ambitui figuræ A B C.
Dico triangulum D E F, figuræ A B C, æquale
eſſe.
Compleatur enim rectangulum D E F G; & diuiſa E F, bifa@iam in pun-
cto H, ducatur H I, æquidiſtans rectæ D E.
Erit igitur (per 2. propoſ. huius)
rectangulum D E H I, contentum ſub D E, perpendiculari, &
ſub E H, dimi-
dio ambitus figuræ, æquale figuræ A B C:
At rectangulo D E H I, æquale eſt
triangulum D E F.
Nam rectangulum D E H I, eſt dimidium rectanguli
D E F G;
propterea quod æqualia ſunt rectangula D E H I, I H F G; Triangu-
2238. primi. lum quoque D E F, dimidium eſt eiuſdem rectanguli D E F G.
Igitur & trian-
3341. primi. gulum D E F, æquale erit figuræ A B C.
Area ergo cuiuslibet figuræ regula
ris æqualis eſt triangulo rectangulo, &
c. quod demonſtrandum erat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index