Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (115) of 525 > >|
152115Ioan. de Sacro Boſco.
COMMENTARIVS.
Confirmat hoc loco poſteriorem partem propoſitæ tertiæ conclu-
ſionis;
aquam uidelicet eſſe quoque rotundam, duplici ratione. Prima eſt. Si
in litore maris ponatur aliquod ſignum notabile, nempe turris aliqua, aut do-
mus notetur, exeatq́ue a portu nauis, poſt aliquam diſtantiam nauis a litore,
illi, qui ſunt in naui iuxta pedem mali, non uide-
45[Figure 45] bunt amplius ſignũ illud notatũ;
ſi uero quiſpiam
eonſcendat tunc ſummitatem mali, illud adhuc
uidebit ſignum, atque hoc contingit, ſecluſis
etiam omnibus aliis impedimentis, ut ſunt nebu-
læ, &
uapores. Igitur manifeſte ſequitur, huiu-
ſee rei cauſam ſuiſſe tumorem duntaxat aquæ in-
@eriectum inter nauem, &
ſignum illud in litore.
Nam niſi tumor aquæ eſſet impedimento, nimirũ
ſi aqua plana exiſteret, melius deberent ſignum ui-
dere illi, qui ſunt ad pedem mali, quàm is, qui eſt in
ſummitate mali, cum illi ſint hoc propinquiores, ut patet per lineas rectas à ſi-
gno ad pedem mali, &
ad ſum mitatem eiuſdem ductas. Eſſet enim illa, quæ du-
citur ad ſummitatem mali, longior ea, quæ ad pedem mali extenditur, cum
opponatur maiori angulo, ut in appoſita figura apparet.
Qvamvis vero hæc ratio, quæ eſt omninm Aſtronomorum, optime de-
monſtret, aquam habere ſiguram rotundam, ſecluſis nebulis, &
vaporibus vis ũ
1119. primi noſtrum impedientibus:
tamen quoniam vix, aut nunquam tempus adeo ſere-
nũ exiſtit, vt nulliſint uapores eleuati ex mari;
immo ſolũ ex ea concluditur,
terrã eſſe aliquo modo rotundã, id eſt, non planã, nõ autem, eã eſſe ſphęricam;
idcirco melius, ac efficacius probare poterimus, aquam eſſe rotundã, ac ſphærĩ
cam, ijſdem medijs, quibus auctor collegitterræ rotunditatem, cõferendo ſcili
@et inſulas magis orientales cũ minus orientalibus, ſi nimirũ nauigetur ex Sy-
ria in Hiſpaniã, &
hinc verſus eã partẽ Hiſpaniæ nouæ, ſiue Americæ, quæ Flo
rida nuncupatur, vel contra.
Conferendo item inſulas ſeptentrionaliores cum
minus ſeptentrionalibus, ſi nimirum nauigatio inſtituatur ex Luſitania Flan-
driã uerſus, uel contra;
& ex Luſitan a per Inſulas Fortunatas uerſus caput ui-
ride.
Omnes etenim experientię ſupra allatę ad comprobandam terrę rotun-
ditatem, anticipatio uidelicet ortus, &
occaſus ſtellarum, item variatio altitu-
dinis poli, eadem proportione cõpertæ ſunt à nautis in Oceano, &
mari. Quare
neceſse eſt, aquam quoque rotundam eſse, ac ſphæricam.
Item cum aqua ſit corpus homogeneum, totum cũ partibus eiuſdem
erit rationis:
ſed partes aquæ (ſicut in guttulis, & roribus herbarũ accidit)
rotundam natur aliter appetunt formam.
ergo & totum, cuius ſunt partes.
COMMENTARIVS.
Secvnda ratio eſt. Partes aquæ naturaliter appetunt figuram rotun-
dam, ut uidemus in guttulis, &
rore ſuper folia herbarũ: cũ igitur aqua ſit cor-
pus homogeneũ, &
conſequenter totũ cum partibus eiuſdẽ ſit rationis, erit &
tota aqua figuræ rotundæ.
Verũ hæc ratio non multũ efficax eſt. Guttulæ enim
illæ fugiẽtes ſiccitatẽ ſibi inimicam, ex naturali, &
uniuerſali propenſione ada-
mant rotundam figurã, ut uidelicet diurius ſe cõſeruent.
Eſt enim figura ſphæ-
rica ad id commodiſſima, cum eius partes ſint magis unitæ, quàm aliarũ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index