Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (119) of 525 > >|
156119Ioan. de Sacro Boſco. tali per diametrum quaſi opponitur Breſilia in India Occidentali, & c.
Praeterea, cum aqua ſecundum illos non ęqualiter diſtet a cen-
tro Vniuerſi, ſed eleuetur mirum in modum, ſequeretur, quod nauis exiens è
portu quocunque aſcenderet, &
accedens ad eundem portum deſcenderet, &
ſic, ęquali exiſtente uento, uelocius ad portum deſcenderet, quàm à portu aſcẽ
deret, quod eſt contra experientiam:
immo nullo pacto conſiſtere poſſet nauis
extra portum conſtituta, quin ſua ſponte ad portum decurreret, cum omne
graue deorſum tendat;
quod tamen uerum non eſt.
Postremo, quoniam id, quod prima ſententia maxime uitare cu-
pit, nimirum aquam, ni ſupernaturali uirtute contineretur, uniuerſam terram
operturam eſſe, nullo modo uitat.
Cum enim ſint antipodes, ut quotidie naui
gantes hoc tempore experiuntur:
item totum mare Oceani pene infinitis ſit
inſulis reſperſum, ſi aqua ſuę naturali conditioni relicta deflueret, ut terrã hãc
habitabilem, ſecundum auctores illius
48[Figure 48] ſententię operiret, magis ſane, ac ma-
gis detegeretur illa pars, quam noſtri
antipodes inhabitant, quod idem dices
de inſulis.
Dum igitur auctores huius
opinionis oſtendere conantur, aquam
ſuę primę conditioni relictam poſſe ter
ram operire, aliam partem prorſus dete
gunt, quod ne quaquam illos conceſſu-
ros exiſtimo.
Hoc idem ſequitur in ſe-
cunda opinione, dummodo Deus iterũ
collocaret hęc duo elementa circa idẽ
centrum:
Nam tunc iuxta hanc ſenten
tiam terra operiretur aqua;
Quare mul
to magis detecta maneret pars illa, quã
incolunt modo noſtri antipodes.
Sed di
cent fortaſſe, (ut aliqui mihi cum il-
lis diſputanti reſponderunt) antipodes
noſtros, &
inſulas in eadem circunferentia cum tota terra contineri, & mare
inter quaſcunque duas inſulas in tumorem, &
tumulum quendam attolli. Vn-
de ſi deflueret, uniuerſam terram cooperiret, etiam illam, quę apud Antipodes
eſt, unà cum omnibus inſulis.
Verum hæc reſponſio abſurda eſt. Primum, quia
ſi ita eſſet, non haberet tota aqua unicum centrum, ſed quilibet tumulus aquę
inter duas inſulas ſuum proprium, quod eſt contra communem omnium ſen-
tentiam, &
temere uidetur aſſertum. Deinde ſequeretur, ſi aliquis eſſet in inſu
la quapiam conſtitutus, ex quauix alteram inſulam longius poſitam poſſet cõ-
ſpicere, ſi nauigaret continentem uerſus, recedendo uidelicet magis ab ea inſu
la, quam uix in portu exiſtens uidebat, melius, ac expeditius eam deberet con
ſpicere;
quandoquidem iuxta reſponſionem prędictam ex inſula illa diſcedẽs
montem quendam aquarum cõſcenderet:
quod aduerſatur omni experientię.
Si enim ex uno loco maris uix aliquid uideri poteſt, illud multo minus cerni-
tur ex alio, qui longius diſtat.
Omitto plurima alia huiuſmodi abſurda, quę
eam reſponſionem conſequuntur.
Accedit tandem, quod iuxta utramque ſententiam terra non poſſit
eſſe ſphęrica, ſed potius oblonga, alteriusue figurę, cum re vera antipodes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index