Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (442) of 525 > >|
479442Comment. in IIII. Cap. Sphæræ duabus elipſibus perſpicue admodum colligitur, Solem, & Lunam in vtraque
eclipſi non habuiſſe eandem diſtantiam à terra, vel inter ſe.
Si enim eandem
diſtantiã &
inter ſe, & à terra habuiſſent, quis non uidet, eodem modo Solem
debuiſſe in utraque eclipſi obſcurari?
Id quod à Perſpectiuis facile demonſtra
bitur, &
res perſpicua eſt in manu. Si namque manus eandem ſemper diſtan-
tiam habet à muro aliquo, &
ab oculo, ita ut inter murum, & oculum colloce-
tur, perpetuo eandem partem muri è conſpectu auferet, non autem nunc ma-
iorem, &
nunc minorem. Igitur nulla ratione dici poteſt, duo hæc luminaria
in concentricis orbibus moueri, quia hac ratione ſemper æqua liter inter ſe,
&
à terra diſtarent; atque adeo apparentia hęc eclipſium Sola rium locum nul
lo modo poſſet habere.
Rvrsvs non raro animaduerſum eſt, luminaribus eiſdem in eodem ſitu
exiſtentibus, vtpote uno in capite Draconis, &
in cauda altero, & Luna ean-
dem latitudinem habente, eclipſes Lunares (quæ fiunt ex interpoſitione ter-
ræ inter Solem, ac Lunam, quia tunc Luna terræ umbram ingreditur, ita ut à
radijs Solaribus amplius non illuſtretur, ut poſtea dicemus.)
uno tempore ci-
tius incepiſſe, &
maiores fuiſſe, longiorique tẽpore duraſſe, quàm alio tempo
re.
Quod fieri nulla ratione potuiſſet, niſi Luna in una eclipſi maiorem umbrã
terræ fuiſſet ingreſſa, quàm in alia.
Ita enim fit, ut in illa indiguerit longiori
tẽpore, ut ſeſe ab umbra expediret, quam in hac, atq;
adeo maior ibi, quã hic
eclipſis Lunæ cõtigerit.
Atqui terra maiorem umbram efficere nõ poteſt uno
tempore, quàm alio, niſi Sol@ad eam nunc magis, nũc minus accedat, ut ad ini-
tium huius tertiæ apparentiæ docuimus:
Neque etiam Luna, ſi umbra terræ
ſemper eſſet eadem, nunc maiorem umbram pertranſiret, nunc minorem, niſi
magis uno tempore ad terram accedat, quàm alio.
Cum ergo neq; Sol, neque
Luna terræ magis poſſit appropinquare uno tempore, quàm alio, niſi eccẽtri
cum utrique planetæ tribuamus, in quo circũferatur, ut patet, non erit alienũ
à ueritate exiſtimare, eccentricos orbes in ſphæris cæleſtibus exiſtere.
Exem-
plum huius rei habes in hac appoſita figura, ubi A, ſignificat Solem modo ter-
98[Figure 98] ræ B, propinquiorem, modo ab eadem magis remotum.
Ex quo ſit, ut aliquan-
do minor ſit umbra terræ, aliquando maior, quàm quidẽ Luna expreſſa per li-
teram C, in eclipſi pertranſit.
Atque hæc apparentia tantã etiam apud

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index