Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
91
91 (54)
92
92 (55)
93
93 (56)
94
94 (57)
95
95 (58)
96
96 (59)
97
97 (60)
98
98 (61)
99
99 (62)
100
100 (63)
< >
page |< < (58) of 525 > >|
9558Comment. in I. Cap. Sphæræ prehenderint Aſtronomi. Omnes igitur cælos moueri ab oriente in occide@c
11Motus ab
ortu in oc-
caſum quo
pacto depre
@enſus ſit.
tem, experientia quotidiana didicerunt:
Viderunt namque Solem, Lunam, a
reliquas ſtellas omnes, ex parte orientis paulatim aſcendere, &
eleuari ſupra
Horizontem, donec ad Meridianum peruenirent, atque hinc turſur declinare
in occidentem, donec iterum in oriente reperirentur.
Ex qua conſideratione
facile, &
non dubitanter concluſerunt motum omuium cęlorum ab oriente in
occidentem.
Qvod autem motus iſte ſimpliciter fiat ab oriente, hoc eſt, ſemper ab
oriente recedat, &
occidenti appropinquet, multiplici via collegerunt. Primũ
ex vmbra corporum.
Ab ortu enim Solis vſque ad meridiem umbræ omnes in
Horizontem proiectæ decreſcunt continue, ita vt in meridie vmbræ fiant mi-
nimæ, à meridie vero vſque ad Solis occaſum iterum augentur:
quod nulla ra-
tione fieri poſſet, niſi Sol continue laberetur ab ortu in occaſum.
Idem dice@
de Luna, cuius vmbræ ſemper decreſcunt, dum ab ortu ad Meridianum moue-
tur, iterum vero augentur, dum à Meridiano ad occaſum vergit.
Secundo ex
altitudinibus ſtellarum, quæ ab ortu ipſarum ſemper maiores fiunt, donec ad
Meridianum circulum perueniant, vbi maximas obtinent nltitudines:
A Me-
ridiano vero circulo vſque ad occaſum earundem altitudinum decrementum
perpetuo ſuſcipiunt:
Quod quidem manifeſtum inditium eſt, eas ſimpliciter
ab oriente diſcedere, &
occidenti appropinquare.
QVA RATIONE COLLECTVS SIT MOTVS
Cælorum ab occaſu in ortum.
Etsi omnes cæli ſimpliciter ab ortu in occaſum feruntur, vt nuper oſtẽ-
dimus, deprehenſum tamen eſt, eos rurſus ab occaſu in ortum cieri, non qui-
dem ſimpliciter, cum ſimpliciter ſolum ab ortu in occaſum moueantur, vt iam
oſtenſum eſt, ſed ſecundum quid, petendo videlicet figna orientalia, ad ſenſum
ſuperius expoſitum.
Hoc autem prius deprehenderunt in 7. Planetis, vt colli-
gitur à Ioanne de Regiomonte in Epitome Almageſti Ptolemęi lib.
1. concl.
6. hac ratione. Obſeruarunt Aſtronomi, Solem & Lunam, & reliquos Plane-
tas, non habere ſemper eundem inter ſe ſitum &
diſtantiam; ſed Lunam v. g.
vno die eſſe coniunctam cum Sole, alio vero ab eo receſſiſſe verſus partes oriẽ
tales:
non ſolum autem hanc diuerſitatem in vno planeta reſpectu alterius
inuenerunt, verum etiam in omnibus planetis reſpectu ſtellarum fixarum:
Cõ-
ſpexerunt enim hunc, vel illum planetam, vno die eſſe cum tali ſtella fixa con-
iunctum, aut in tali gradu alicuius ſigni exiſtere, alio vero die diſceſſiſſe ab illa
ſtella, ſeu gradu, verſus partes orientaliores, vt luce clarius nos etiam quoti-
die experimur.
Nulla igitur ratione dubitari poteſt, ſeptem orbes planetarum
præter motum diurnum ab oriente in occidentem, moueri quoque paulatim,
&
retrocedere quodammodo ab occiden te in orientem, hoc eſt, ad partes cæ-
li orientales, vt expoſuimus.
Neqve vero diuerſa via repererunt octauum etiam cælum ab occidente
in orientem moueri.
Quamuis enim antiqui fere omnes ante Ariſtotelem
crediderint, ſtellatum illud cælum vnico tantum illo motu cieri ab oriente
in occidentem, quoniam videlicet cernebant omnes ſtellas fixas eaſdem inter
ſe ſeruare diſtantias, locaq́;
ortuum, & occaſuũ earundem in eodem Horizon-
te non variari, ſed ſemper in eiſdem locis eas oriri &
occidere, ob

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index