Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
111
111 (74)
112
112 (75)
113
113 (76)
114
114 (77)
115
115 (78)
116
116 (79)
117
117 (80)
118
118 (81)
119
119 (82)
120
120 (83)
< >
page |< < (77) of 525 > >|
11477Ioan. de Sacro Boſco. turæ rotundam figuram, quo ad eius fieri poteſt, vbique imitãtur, ut in truncis
arborum, &
in ramis, & in extremitatibus membrorum animalium, atq. in fru-
ctibus apparet.
Omnia enim hæc rotunda quodammodo ſunt, non tamen om-
nino, ut eſſet maior pulchritudo &
ſplendor in tanta creaturarum varietate. Ex
hac igitur reſponſione perſpicuum eſt, auctorem noſtrum præcipue probare,
mundum ſeu cælum eſſe rotundum, quantum ad ſuperficiem conuexam, quod
quidem ſufficit.
Ex conuexitate enim figuras corporum iudicare conſueuimus.
Nos tamen paulopoſt confirmabimus, omnes cœlos rotundos eſſe, tam ſecun-
dum concauum, quam ſecundum conuexum.
11Cælum eſſe
rotundum
propter cõ-
moditatẽ.
Commoditas, quia omnium corporum iſoperimetrorum ſphæ-
ra maximum eſt omnium etiam formarum rotunda capaciſſima eſt.
Quo-
niam igitur maximum &
rotundum, ideo capaciſſimum; Vnde cum mun
dus omnia contineat, talis forma fuit illi utilis &
commoda.
COMMENTARIVS.
Ratio a commoditate deſ umpta talis fere eſt. Mundus hic omnia intra ſe
continet:
Debuit igitur illi concedi figura maxime ad hoc utilis & commoda,
quę uidelicet eſſet oĩum capaciſſima:
Natura etenim peccatum euitans commo
ditatem ꝗ̃ maxime affectat.
Atqui ſphæra inter oẽs figuras corporeas iſoperime
tras maxima eſt, &
capaciſſima. Igitur @alis ei figura iure a natura conceſſa fuit.
Vervm & hæcratio ſimpliciter nihil uidetur concludere. Diceret enim
aliquis, quamuis inter iſoperimetra corpora ſphæra ſit maxime capax, ut uult
ratio, potuiſſe tamen Deum facere mundum alterius figuræ ampliorem, quam
nunc eſt, ut æque bene omnia intra ſe contineret, atque nunc continet.
Cæte-
rum cum Deus &
natura nihil fruſtra efficiant, & ſemper id, quod melius eſt, p
ducant, conſentaneum rationi eſſe uidetur, mundum conditum fuiſſe rotundũ
a Deo, quandoquidem rotunda figura capaciſſima, atq.
nobiliſſima exiſtit, præ
ſertim cum exceſſus ille alterius figuræ amplioris ſuperfluus uideatur, &
ſine
ulla prorſus ratione, ſeu neceſſitate conſtitutus.
Possvmvs quoque aliam rationem ſubiungere a commoditate. Cum
22Alia ratio
a commodi
tate ꝓbans
cælum eſſe
rotundum.
enim Natura ſemper id, quod melius eſt, conetur efficere, iure optimo cœleſti
corpori, quod eſt omnium nobiliſſimum, figuram nobiliſſimam conceſſiſſe ui-
detur;
qualis eſt rotunda, ſiue ſphærica, multas ob cauſas. Nam quemadmodum
inter planas figuras Circulus, ita inter ſolidas Sphæra principatum obtinet-
Sicut enim Circulus ſua ſimplicitate, partium ſimilitudine, æqualitate, identi-
tate loci, fortitudine, atque capacitate, cæteris omnibus planis figuris præcel-
lit, ita quoque de ſphæra dicendum eſt, ſi cum alijs figuris ſolidis comparetur.
Primo namque circulum unica linea, & ſphæram unica ſuperficies concludit.
33Dignitates
variæ circu-
li, & ſphæ-
ræ.
Secundo, ſicut in circulo ſunt arcus ſimiliter curui, ſic in Sphæra ſunt portio-
nes ſimiliter conuexæ.
Tertio, ut in circulo medium eſt ab extremis æquali-
ter remotum, unde &
ipſius longitudinem, latitudinemq́ue ęquales diametri
quoquo uerſus metiuntur, ita quoq.
res ſeſe habet in corpore ſphærico, cuius
longitudinem, latitudinem, profunditatemq́.
tres diametri æquales uerſus om
nem partem metiunt̃.
Quarto, quemadmodum in circulo, ita & in ſphæra neq;
initium, neq. finem adinuenire poſſumus. Quinto, quemadmodum circulus, ſic
ẽt ſphæra circa centrum reuoluta eundem ſemper occupat locũ:
Vndetam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index