Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
81
81 (44)
82
82 (45)
83
83 (46)
84
84 (47)
85
85 (48)
86
86 (49)
87
87 (50)
88
88 (51)
89
89 (52)
90
90 (53)
< >
page |< < (48) of 525 > >|
8548Comment. in I. Cap. Sphæræ columnæ Herculis poſitæ in littore Oceani òccidentalis, & columnæ eiuſdẽ
poſitæ in littore Oceani orientalis.
Illæ enim hac tempeſtate per multa millia
ria intra mare reperiuntur iuxta plagas occidentales;
Hæ vero cõtra per to-
tidem milliaria extra mare in partibus orientalibus conſpiciuntur.
Manifeſtũ
ergo ſignum eſt, terram paulatim ab oriente in occidentem ab anima illa mun
di deferri.
Quoniam vero præter hunc motum diurnum, planetæ moueri quo
que videntur ab occidente in orientem, quòd non ſemper ſint in eadẽ diſtan-
tia ad inuicem, neque ſub eiſdem ſemper exiſtant ſtellis fixis, ſed ab eis orientẽ
uerſus recedant, quod tamen ipſi negant;
Ideo cauſam eſſe hãc aſſerũt, cur ali-
qui cęli ab occidente in orientem ferri credantur, quamuis re ipſa ab oriente
tantũ in occidentẽ cieantur;
Quia nimirum ſphæræ inferiores, quo magis à ſu
premo cælo, &
ab anima illa mundi diſtant, eo minus, vt dictum eſt, efficaciter
mouentur;
qua de cauſa tard us circunferuntur, & pedetentim uidentur retro-
cedere ab occidente in orientem.
Hinc quoque efficitur, ut Luna, quia inter
cæleſtes orbes maxime a ſupremo recedit, tardiſſime ab oriente in occidentẽ
moueatur, &
uelociſſime, nempe ſpacio vnius menſis, uideatur integrũ circui-
tum ab occidẽte in orientem peragere:
Reliquæ vero ſphæræ, quò ſuperiores,
eò quoque lentius appareant nobis ferri ab occaſu in ortũ.
Quæ omnia unico
hoc exemplo uolunt nobis ob oculos proponere.
Sint tres ordines homiuum
collaterales ſecundum lineas rectas diſpoſitorum, Incipiantq́ue ex eodẽ loco
ſimul ab oriente in occidentẽ progredi, hac tamen lege, vtij, qui in primo or-
dine reperiuntur, celerrimo greſſu incedant, tardius autem ij, qui in ſecũdo or
dine, &
lentiſſime ij, qui in tertio ordine exiſtunt. Quo poſito, perſpicuum
eſt, Primum ordinẽ reliquos duos incitato illo curſu antecedere, magis tamẽ
tertium ordinẽ, quàm ſecundum.
Quare ſi quis procul dictos ordines intue-
retur, iudicaret ſecundum ordinem, &
tertiũ pederentim retrocedere, & cita-
tiori motu tertium, quàm ſecundum;
cum tamẽ re ipſa ab oriente uerſus occi-
dentem, ceu primus ordo, duntaxat progrediantur.
Eadem igitur prorſus de
cauſa uidentur, aiunt, nobis planetæ ab occidente in orientem moueri.
Hanc
porro ſententiã eo libentius amplectuntur Alpetragius, &
Achilinus cum alijs
auctoribus, quòd nulla ratione imaginari queant vnũ, &
idem corpus cæleſte
duobus motibus ferri, nimirum ab oriente uerſus occidentem, &
rurſus ab oc-
cidente orientem uerſus;
Quoniam cum hi motus, ut aiunt, ſint contrarij, ne-
ceſſe eſt alterum eorum eſſe uiolentum, quod fieri nõ poteſt;
immo abſurdum
uidetur concedere uiolentiam in corporibus cęleſtibus;
tum quia nullum uio
lentum eſt perpetuum;
Motus autem cęli perpetuus eſt, ex Ariſtotelis ſenten-
tia;
tum etiam, quia omne uiolentum cõtinue magis, ac magis debilitatur; Mo-
tus autem cæl@ſemper eadem celeritate abſque ulla defectione confici@ur.
Ac-
cedit etiã, aiunt, quod non eſt ponenda pluralitas motuũ abſque neceſſitate.
Cum igitur nulla nos heceſſitas cogat, ut fateamur planetas aboccidente in
orientem moueri;
quandoquidem obrationem iam dictã nobis ita moueri ui-
dentur, fruſtra &
temere inducitur hæc pluralitas motuũ ab Aſtronomis. Ve-
11Cõfutatio
ſecũdæ ſen
tentiæ.
rum hæc ſententia uera eſſe nullo modo poteſt, cum non poſſit omnium, quæ
in motibus cęleſtibus apparent, reddere rationem.
Nam ſi orbes interiores nõ
haberent peculiares motus ab occidente in oriẽtem, ſed ſolum propter illam
quaſi repedationem, ſeu retardationem moueri ab occaſu in ortum exiſtima-
rentur, defectio illa inferiorum orbiũ per eandem lineam fieret, &
circa eoſdẽ
polos, puta per circulũ æquinoctialem, &
circa polos mundi, cum motus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index