Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
81
81 (44)
82
82 (45)
83
83 (46)
84
84 (47)
85
85 (48)
86
86 (49)
87
87 (50)
88
88 (51)
89
89 (52)
90
90 (53)
< >
page |< < (53) of 525 > >|
9053Ioan. de Sacro Boſco. Hi enim characteris ſignificant eodẽ ordine prædicta duo decim ſigna. Quare
diligenter notandi erunt, memoriæq́;
mandandi, quoniam frequentiſſimis eo-
rum uſus exiſtit apud Aſtronomos, ſæpiſſimeq́ue in ſequentibus adducentur.
Sunt autem quælibet duo, ſuperius uidelicet, & inferius, in cœlo per diame-
trum oppoſita, quod etiã notandum eſt;
Nam non raro fiet mentio ſignorum
oppoſitorum.
Alter uero Zodiacus concipiendum eſt in nona ſphæra priori Zo
diaco directè ſuppoſitus cum eiſdem duodecim ſignis.
Primus ille Zodiacus di
citur ab Aſtronomis immobilis &
fixus, non quòd non moueatur ad motũ ſui
orbis, in quo eſt, ſed quòd eius ſigna eodẽ ſemper modo ſe habeant ad Aequi-
noctialẽ, &
Coluros primi mobilis, ita ut ſemper principium ♈, ſit in Aequi-
noctiali circulo, ſimiliterq́;
principium ♎; ubi nimirum Colurus æquinoctio
rum Æquinoctialẽ interſecat:
Rurſus principiũ ♋, reperiatur ſemper in Co-
luro ſolſti@iorum, ſimiliterq́;
principium ♑; Idemq́; de reliquis ſignis, & pun-
ctis primarij illius Zodiaci proportione quadam dicendum erit.
Secundus au-
tẽ Zodiacus dicitur mobilis &
non fixus, non ea ſolum ratione, ꝙ ad motum
ſui orbis, in quo eſt, moueatur, hocetenim commune etiam eſt primo illi Zo-
diaco, qui tamen immobilis appellatur:
ſed quòd eius ſigna non ſemper eodẽ
modo ſeſe habeant ad Æquinoctialem, &
Coluros primi mobilis. Non enim
principiũ ♈, &
♎, huius Zodiaci ſemper reperiuntur in æquinoctiali circulo,
ſiue Coluro æquinoctiorum primi mobilis:
neque principiũ ♋, & ♑, in Colu
11Qua ratio-
ne Zodia-
cus nonæ
ſphæræ mo
ueri intelli
gatur ab oe
caſu in or-
tum.
ro ſolſtitiorum.
Mouetur namque poſterior hic Zodiacus ſubillo priori pau-
latim uerſus ſigna orientalia prioris Zodiaci, hoc eſt, uerſus ſigna illa, quæ po-
ſterius oriuntur, aſcenduntve ſupra Horizontẽ.
Vt ſi exempli cauſa ſignum ♈,
noni cœli hoc momento tẽporis adæquate, &
directe ſuppoſitũ eſſet ſigno ♈,
primi mobilis, immediate poſt hoc in grederetur ſub ſignũ ♉, primi mobilis, &

poſtquam præciſe, &
ad æquate fuerit ſub ſigno ♉, ſtatim ingrederetur ſub ſi-
gnũ ♊, &
ita deinceps ſubiret pedetentim alia, atq; alia ſigna, quæ poſterius
oriuntur, donec iterũ directe ſigno ♈, primi mobilis ſupponeretur.
Cæterum
hac ratione Zodiacus noni cœli ſimpliciter mouetur ad motum primi mobi-
lis ab oriente in occidentẽ, quia nullũ datur tẽporis inſtãs poſt aliud, in quo
non magis ab oriẽte recedat, &
ad occidentẽ accedat, ut manifeſtè deprehen-
ditur in quauis ſtella:
Non autem ſimpliciter ab occidente in orientem, quo-
niã nunquam magis ab occidente recedit, aut ad orientem accedit, ſed potius
contrarium apparet, cũ perpetuo Solem ac Lunam, &
cęteras ſtellas, ab or-
tu in occaſum tendere cernamus.
Dicitur tñ ſecundum quid moueri quodam-
modo ab occidente in orientem, quoniam etiamſi occidentem nunquam de-
ſerat, &
orienti appropinquet, accedit tamen ad ſigna orientalia, ut dictum eſt.
Idem quoque prorſus dicendum eſt de alijs ſphæris, ut de cœlo octauo, & or-
bibus ſeptem planetarum.
Quamuis enim continue trahantur à primo mobili
ab oriente in occidentẽ, ſenſim nihilominus ſub Zodiaco primi mobil s mo-
uentur, petẽdo ſigna orientalia, ſeu quæ poſterius oriuntur &
occidunt. Ver-
22Cœli infe-
riores mo-
uentur ſi@
pliciter ab
ortu in oc-
caſum, ſe-
cũdum ꝗd
autem ab
occaſu in
ortum.
bi gratia, cum Sol ſubijt totum ſignum ♈, primi mobilis, incipit mox ex ♈,
ſub ſignum ♉, ſuccedere, &
ita deinceps, doneciterum ſubeat ſignum ♈.
Hocigitvr pacto uerum eſt, cœlos omnes ſimpliciter moueri ab
oriente in occidentem, quia nullũ datur inſtans temporis, in quo quodlibet
punctum in illis aſſumptum non ſemper magis, ac magis ab oriente recedat, &

accedat ad occidentem:
& rurſus omnes orbes infra primũ mobile moaeri ab
occidente in orientem, ſecundum quid, id eſt, ad ſigna orientalia:
non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index