Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of contents

< >
[31.] Rurſus
[32.] XI. LATVS.
[33.] XII. LATVS.
[34.] Deinde.
[35.] Hæc autem tangens hoc etiam modo inuenietur, qui priori præferendus videtur.
[36.] Poſt hæc.
[37.] XIII. LATVS.
[38.] XIIII. ANGVLOS DVOS.
[39.] XV. ANGVLOS DVOS.
[40.] XVI. ANGVLOS OMNES TRES. Ex tribus omnibus lateribus perueſtigare.
[41.] Rurſus.
[42.] XVII. PERPENDICVLAREM IN LATVS quodcunque ex angulo oppoſito cadentem. Ex tribus omnibus lateribus efficere notam.
[43.] FINIS LIBRI PRIMI.
[44.] GEOMETRIÆ PRACTICÆ LIBER SECVNDVS.
[45.] PROBLEMA I.
[46.] ALITER
[47.] ALITER
[48.] ALITER
[49.] LEMMA.
[50.] SCHOLIVM.
[51.] COROLLARIVM I.
[52.] COROLLARIVM II.
[53.] PROBLEMA II.
[54.] 2. ITEM ſi fiat.
[55.] ALITER.
[56.] Ergo ſi fiat,
[57.] Si igitur fiat.
[58.] COROLLARIVM I.
[59.] COROLLARIVM II.
[60.] PROBLEMA III.
< >
page |< < (3) of 450 > >|
333 9[Figure 9]
VT magnitudinum dimenſio omnib{us} ſuis numeris ab-
ſoluta
, perfectaque reddatur, tria primo hoc libro dili-
genter
explicanda pri{us} erunt.
Primum conſtruenda
est
norma quædam variarum partium, quam non in-
congruè
Inſtrumentum partium vocare poſſum{us};
quòdineo variæ partes & ad line{as} rect{as}, & ad circu-
los
diuidendas, tum etiam ad ali{as} operationes ſiue
Geometric
{as}, ſiue Aſtronomic{as} ritè perficiend{as} con-
tineantur
.
Hui{us} enim vſ{us} credi vix potest, quàm latè pateat tum in di-
metiendis
magnitudinib{us} ſine numerorum multiplicatione, tum verò ma-
ximè
in horologiis Solarib{us} ea ratione, quam per line{as} Tangentes in noua
horologiorum
deſcriptione tradidimus, deſcribendis, &
in aliis reb{us} tam
Geometricis
, quam Aſtronomicis, vt ex iis, quæ capite primo hui{us} libri, &

alibitradituriſum
{us}, perſpicuum fiet.
Secundo loco conficiendus eſt quadrans,
in
quo præter grad{us}, Minuta quoque ac Secunda (quamuis in eo deſignata
non
ſint) cognoſci, ac diſcerni queant;
docendumque, qua ratione idem præ-
ſtaripoſſit
in quolibet quadrante in 90.
grad{us} exquiſitè diſtributo: parteſ-
que
centeſimæ, atque milleſimæ in recta quauis linea in pauciſſim{as} partes æ-
quales
diuiſa dignoſcendæ ſint.
Tertio atque poſtremo loco proponenda erunt,
acſoluenda
varia problemata triangulorum recti lineorum, vt &
latera eo-
rum
, atque anguli ex quibuſdam datis, &
cognitis facilè poſſunt cognoſci.
Quamuis
enim eadem hæc problemata ad finem Lemmatis 53.
lib. 1. noſtri
Aſtrolabii
expoſita ſint, tamen ne ſtudioſ{us} Lector adillud Lemmaſæpi{us}, &

non
ſine moleſtia recurrere cogatur, libet ea hic repetere totidem penè ver bis,
quot
in prædicto Lemmate præſcripta ſunt.
Sedecce tria hæc, quæ
præmittenda
eſſe dixim{us}, trib{us} capitib{us} explicata
ſequuntur
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index