Clavius, Christoph, Geometria practica

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 450 > >|
9 ſueuerunt. Ego enim has viuendi rationes, & inſtitu-
ta ſecutus, ad cuius alterius patrocinium meos libros
adlegarem, niſi ad illum, quem vniuerſus noſtræ So-
cietatis ordo acerrimũ ſui propugnatorem, &
aman-
tiſſimum patronum ſemper expertus eſt?
Familiaris
igitur tibi cum ſit tutela noſtrum, mea hæc ab inui-
dorum, ignarorumq;
morſibus vindicabis, non au-
ctoritate modo vrgens aduerſarios, ſed etiam doctri-
na.
Qua cogitatione ſum permotus, vt tibi præcipuè
Geometriam Practicam deſtinarem.
Iis etenim, qui
noſtris in ſtudiis non admodum deſudarunt, ſi quid
offeras tale, magna cura explicanda prius eſt, &
com-
mendanda per epiſtolam libri doctrina, ne ſe contem-
ptos humilitate muneris arbitrentur.
Tu, vt hoc dun-
taxat vnum legis, Geometria Practica;
quantum vtili-
tatis, voluptatiſque lateat in toto libro, optimè perui-
des.
His igitur aſſiduis cogitationibus, quaſi tot faci-
bus inflammatus, ætatem, valetudinemq;
aduerſam,
Deo propitio, tandem vici;
& per hæc locorum in-
terualla opus ad te tuũ venire iubeo.
Tuum, inquam:
& quia virtus, liberalitaſque tua illud aſſeruere tibi:
&
quia ab eo ſcriptum eſt, qui tuus eſt. Quod ſi gra-
tum fuiſſe tibi intelligam, laborum meorum fructum
cumulatum feram, cum amantiſſimum mei re non
ingrata donauerim.
Vale.
Romæ pridie Idvs Septemb.
cIↄ. cI. CIIII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index