Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Table of figures

< >
< >
page |< < (20) of 89 > >|
3220PROMOTVS ſunt quatuor corpora grauia E, D, B,
14[Figure 14] A, quorum E, D, primum videlicet,
&
ſecundum, ſunt æqualia magnitu-
dine, tertium vero B, &
quartum A,
æquegrauia, &
ſunt eiuſdem generis
corpora E, B, ſimiliter &
corpora
117. buius D, A, erit vt grauitas H, ad graui- tatem G, ita magnitudo C, ad corpo-
ris B, magnitudinem, ſed vt grauitas
H, ad grauitatem G, ita eſt magnitu-
do C, ad F, magnitudinem, ergo ma-
gnitudo F, æqualis erit magnitudini
corporis B.
inuenta igitur eſt corporis B, magnitudo F, quod facere
oportebat.
Quod ſi propoſita duo corpora æque grauia A, B, fue
rint regularia, vtpote ſphærica, fuerit autem ſphæræ A,
data diameter C, &
oporteat inuenire, quanta erit dia-
meter ſphærę B, ita faciendum erit.
Accepto corpore ſolido D, & inuenta ſolidi corporis E, grauita-
te, vt ſupra dictum eſt, fiat vt grauitas H, ad grauitatem G, ita cu-
bus ex C, ad alium cubum, cuius latus ſit F.
Quoniam igitur eadem
ratione, qua ſupra, demonſtrabitur, vt grauitas H, ad grauitatem G,
ita eſſe magnitudinem ſphæræ A, ad ſphæræ B, magnitudinem, ſed
2218. 12.
Elem.
magnitudo ſphæræ A, ad ſphæræ B, magnitudinem triplicatam ra- tionem habet eius, quam C, diameter ſphæræ A, ad diametrum ſphæ-
3333. 11.
Elem.
ræ B.
Similiter & cubus ex C, ad cubum, ex diametro ſphæræ B, tri- plicatam rationem habet eius, quam C, ad ſphæræ B, diametrum; er-
go vt grauitas H, ad grauitatem G, ita erit cubus ex C, ad cubum ex
diametro ſphæræ B, ſed vt grauitas H, ad grauitatem G, ita eſt cubus
ex C, ad cubum ex F;
ergo cubus ex F, æqualis erit cubo diametri
ſphæræ B;
quare & latus F, æquabitur ſphæræ B, diametro. inuenta
igitur eſt quantitas diametri ſphæræ B, quod facere oportebat.
Neque hoc Problema inutile erit tormenti bellici magiſtro,
is enim cognita diametro alicuius globi, exempli gratia, ex
plumbo, ſtatim alterius globi eandem habentis grauitatem,
diametrum inueniet, ſit globus ille, vel ex lapide, vel ex fer-
ro, vel ex quocunque alio ſolidorum genere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index