Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Table of figures

< >
< >
page |< < (25) of 89 > >|
3725ARCHIMEDES. póris ſolidi, magnitudinem habentis propoſito corpori
ex argento viuo æqualem.
Sit propoſitum aliquod corpus ex argento viuo A, euius grauitas
190, &
oporteat inuenire quanta erit grauitas plumbi, magnitudine
æqualis propoſito argento viuo A.
inueniatur grauitas aquæ, magni-
tudinem habentis æqualem argento viuo A, quæſit 14, deinde inuen-
ta grauitate plumbi, magnitudine æqualis ipſi aquæ, vt in exemplo
propoſ.
9. dictum est, ea erit de qua quæritur. ſit enim inuenta plum-
bi grauitas 161, quoniam igitur aqua, cuius grauitas est 14, æqua-
tur magnitudine plumbo, cuius grauitas est 161, &
æquatur quoque
argento viuo A, plumbum cuius grauitas eſt 161, æquabitur magni-
tudine argento viuo A.
quare inuenia, eſt grauitas plumbi, magnitu-
dine æqualis propoſito argento viuo A, quod facere oportebat.
PROBLEMA VIII. PROPOS. XV.
PRopoſitis duobus liquidis corporibus æquè graui-
bus, data magnitudine vnius, magnitudinem alte-
rius inuenire.
SINT propoſita duo cor-
16[Figure 16] pora liquida a què grauia A,
B, ſit autem vnius vt pote li-
quidi A, data magnitudo G,
&
oporteat inuenire quanta
erit magnitudo liquidi B.
Ac-
cipiatur aliquod ſolidum cor
pus C, &
liquidi quod ſit H,
eiuſdem generis cum liquido
A, magnitudinem habentis
æqualem ſolido C, 118. huius tur grauitas quæ ſit D, ſimili-
ter &
liquidi, quod ſitI, eiuſdĕ
generis cum liquido B, magni
tudinem habentis æqualem eidem ſolido C, inueniatur 228. huius quæ ſit E, &
fiat vt grauitas E, ad grauitatem D, ita magnitudo G, ad
ad aliam magnitudinĕ, quæ ſit F.
Quoniam igitur ſunt quatuor cor-
pora grauia I, H, B, A, quorum primum, &
ſecundum ſunt magnitu-
dine æqualia, tertium vero, &
quartum æque grauia, & ſunt eiuſdem
generis primum videlicet, &
tertium, ſimiliter eiuſdem generis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index