Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Table of contents

< >
< >
page |< < (52) of 89 > >|
6452PROMOTVS poteſtate, rebus bene geſtis, cum auream coronam votiuam, dijs im-
mortalibus
in quodam fano conſtituiſſet ponendam, immani precio
locauit
faciendam, &
aurum ad ſacoma appendit redemptori. is ad
tempus
opus manufactum ſubtiliter, regi approbauit, &
ad ſacoma
pondus
coronæ viſus eſt præſtitiſſe.
Poſtea quam inditium eſt factum,
dempto
auro, tantundem argenti in id coronarium opus admixtum
eſſe
:
indignatus Hiero ſe contemptum, neque inueniens, qua ratione
id
furtum deprebenderet, rogauit Archimedem, vti in ſe ſumeret de
eo
cogitationem.
tunc is cum baberet eius rei curam, caſu venit in
balneum
, ibique cum in ſolium deſcenderet, animaduertit quantum
corporis
ſui in eo inſideret, tantum aquæ extra ſolium effluere.
itaq;
eum eius rei rationem explicationis offendiſſet non ect moratus, ſed
exiliuit
gaudio motus de ſolio, &
nudus vadens domum verſus, ſigni
ficabat
clara voce inueniße quod quæreret.
nam currens identidem
grece
clamabat {δι}”ρη{κο} {δι}”ρη{κο} tum vero ex eo inuentionis ingreſſu
duas
dicitur feciſſe maſſas æquo pondere, quo etiam fuerat coro-
na
, vnam ex auro, alteram ex argento.
cum ita fecißet, vas amplũ
ad
ſumma labra impleuit aqua, in quo demiſit argenteam maſſam.

cuius
quanta magnitudo in vaſe depreſſa ect, tantum aquæ effluxit.

ita
exempta maſſa, quanto minus factum fuerat refudit, ſextario
menſus
, vt eodem modo, quo prius fuerat, ad labra æquaretur.
ita ex
eo
inuenit, quantum ad certum pondus argenti certa aquæ menſura
reſponderet
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index