Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17 (1)
18
18 (2)
19
19 (3)
20
20 (4)
< >
page |< < (2) of 300 > >|
182Apparatus ad Sphœram. terum extende ad punctum B. atque hac apertura, nota punctum q, in ſemidiametro A C. in quo, ſito eodẽ
crure, alterum dilata vſq;
ad B. atque hoc interuallo, manente eodem crure in B. altero imprime in circuli
peripheria punctum r, erit enim arcus B r, quinta pars totius circuli, ſeu graduum 72.
cum autem B p, ſit gr.
75. eritarcus r p, gr. 3. eo igitur accuratè diuiſo in 5. partes æquales, totidem gradus ac proinde gradũ etiam
vnum obtinebis, &
c. huius praxis demõſtratio eſt apud Ptolem. lib. 1. Magnæ conſtr. quã refert etiam P. Cla-
uius ad 16.
quarti Elem. Schol. 2.
Porrò quoniam Aſtronomi vnum gradum diuidunt in 60. particulas, quas alij Minuta, alij Prima, appel-
lant:
propterea ſi circulus datus ſit adeo magnus, vt vlteriori partitioni ſufficiat, valde è re noſtra erit, ſin-
gulos gradus in 60.
huiuſmudi prima ſeu minuta diſſecuiſſe; aut ſaltem in 5. partes æquas, quarum ſingu-
læ 12.
minuta contineant. ſtatuunt præterea Aſtronomi, vnum primum continere 60. particulas, quas ſe-
cunda appellant, pariter vnum ſecundum continere 60.
Tertia, & c. ſcribunt autem breuitatis cauſa, hu-
iuſmodi particulas hoc compendio, v.
g.
11
G. # |. # ||. # |||.
3. # 4. # 7. # 15.
ideſt gr.
3. Prima 4. ſecunda 7. & tertia 15. & c. pro numero enim apicum |. ||. |||. ſuperpoſitionem de-
nominantur Prima, Secunda, Tertia, &
c.
Hocloco illud quoq; non ignorandum: ſi plures circuli ex eodem centro ſint deſcripti, ſeu ſint concen-
trici, atq;
ex centro duę rectæ lineæ vſque ad vltimum circulum producantur, erunt arcus omnium circu-
lorum concentricorum inter cas intercepti ſimiles inuicem.
ideſt tot gradus erunt in arcu minoris circuli,
quot in arcu maioris, vt in præcedenti figuræ duæ rectæ A C.
A F. comprehendunt duos arcus F C. R S.
totq; gradus ſunt in vno atq; in altero: in minori quidem minores, in maiori vero maiores pro ratione cir-
culorum;
quod ex ſe manifeſtum videtur, & experientia comprobari poteſt, & P. Clauius in ſcholio pro-
poſ.
33. ſexti Elem. illud Geometricè demonſtrauit. Gradus dicti ſunt a gradiendo, quod præcipuè inſer-
uiant in cognoſcendis ſolis ac reliquorum Planetarum gradibus.
Qua ratione Angulorum quantitates menſurentur. # Propoſ. 2.
GEometræ tantum dicunt eſſe quemlibet angulum, quantus arcus, qui ex ſummitate anguli tãquam cen-
tro deſcribitur, quique inter duas lineas angulum illum facientes intercipitur, eique ſubtenditur, vt in
ſuperiori figura angulus B A F.
erit gr. 60. quia arcus B F. illi ſubtenſus, deſcriptuſque ex A. extremitate
eiuſdem anguli B A F.
eſt pariter gr. 60. ſimiliter angulus F A C. erit gr. 30. quia arcus F C. illi ſubtenſus eſt
gr.
30. angulus vero B A C. qui rectus eſt co@tinet quantitatem gr. 90. quia arcus B C. gr. pariter 90. conti-
net;
vnde omnes recti anguli ſunt gr. 90. ratio, huius eſt quia v@ex vltima ſexti Elem. Patet, arcus habent
eandem inter ſe proportionem, quam habent anguli quos ſubrendunt, v.
g. ita eſt arcus B F. ad F C. vti eſt
angulus B A F.
ad angulum F A C. quod etiam facilè patere poteſt; ſi conſideremus arcum illum, qui angu-
lo opponitur, augeri, &
minui ad diuaricationem, ac conſtrictionem linearum; ac proinde tantum eſſe,
quantus eſt angulus illi inſiſtens.
Debetautem angulus, quando per tres litera@ eſt nominandus, ita nominari vt litera illa, quæ eſt ad an-
guli apicem medio loco proferatur, v.
g. angulus, qui ad A. efficitur à duabus lineis B A. F A. nominandus
eſt angulus B A F.
aut F A B. non autem B F A. aut F B A.
Omne triangulum habere tres angulos continentes gr. 180. hoc est, aquales eſſe
duobus rectis angulis. # Propoſ 3.
EVclides hoc Geometricè docet ad 32. primi, quæ vel Geometrię Tyronibus notiſſima eſt. quod ſi lecto@
adeo Geometria leuiter imbutus ſi@, vt eam nondum perceperit liceat nobis in gratiam eius, huius pro-
poſitionis tale experimentum afferre.
Sit trianguum quodcũque A B C. Dico tres ipſius angulos A B C.
5[Figure 5] ſimul ſumptos eſſe æquales duobus rectis angulis, ſeu continere gradus 180
ex prima enim propoſitione ſuperiori manifeſtum eſt duos angulos rectos
continere gr.
180. Facto ig@tur cẽtro in A. deſcribitur arcus D E. qui per pri-
mam pro poſitionem huius apparatus, expendatur.
quot gradus continat per
diuiſionem circuli vel ſemicirculi, vel quadrant@s, cu@us pars ſit ipſe arcus.
idem faciendum erit, circa reliquos angulos B C. vt eorũ gradus inueſtigen-
tur:
Inuentis igitur gradibus ſingulorũ angulorum, ij ſimul addantur, ſum-
mainque ſemper efficient gr.
180. quæ eſt quanti as d@orũ rectoium: Et hoc
erat probandum.
idem experiri poteris hoc modo, nam ſi componantur ſi-
mul tres arcus tribus angulis ſubtenſi, ſemicirculum conflabunt.
Aliter ſic
idem experieris:
ſacto diligenter triangulo ex charta; ipſius angulos reſcin-
de, eoſque ad centrum A.
circuli figuræ Propoſ. 1. alterum apud alterum
applica, ita vt mucrones angulorum ſimul conuen@ant ad A.
lateraque eo-
rum ſe mutuo contingant:
ſtatim enim videbis eos occupare ſpatium, cui in
periferia ſubtenduntur gr.
180. ſiue ſemicirculus; & latera extrema efficient
lineam rectam, quæ cum diametro congruet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index