Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17 (1)
18
18 (2)
19
19 (3)
20
20 (4)
< >
page |< < (57) of 300 > >|
8157Liber Septimus.
De figura Aetheris. Cap. II.
FIguram eius orbicularem eſſe oportet, habet enim concauam ſuperficiem, qua aeri conterminus eſt; ha-
bet etiam conuexam ſuperficiem qua cęlo Lunæ ſubijcitur, ac cõmicitur:
Ætheris igitur figura orbis eſt.
De Aetheris motu. Cap. III.
SI verum eſt oceanum diurno motu affici, ob quandam à cęlo ſibi inditam circu mductionem; etiam par eſt
credere non ſolum aerem, ſed etiam æthera eadem conuerſione cieri:
pręſertim verò cum æther ſi@ Lunę
cęlo contiguus;
quod etiam veriſimile eſt eadem motione circumuerti, ſecumque proinde Aethera raptare.
De illuminatione Aetheris. Cap. IIII.
CVm Aether ſit ſupra Atmoſphęram, quo halitus non aſcendunt, erit omnino defæcatus, ac purus, ac pro-
inde omnino diaphanus;
quare nullo modo etiamſi totus lumine perfunda@ur, co @ſpicuus redditur,
nihilque in toto hoc Aethere reperitur quod ſplendeat, niſi in ſuprema eius parte aliquando Co@etæ efful-
geant, quod fieri poſſe exiſtimo;
vt ſuo loco demonſtrabo.
De quantitate Aetheris. Cap. V.
VT Aetheris quantitatem aſſequamur, nobis opus eſt prius diſtãtiam concaui regionis Lunæ à centro ter-
ræ perſcrutari:
quæ quidem perſcrutatio omnibus adeo ſemper mirabilis viſa eſt, vt etiam eorum com-
plures, qui ſapientes haberi volunt eam humani viribus ingenij imparem putent;
pręſertim cum ſacræ etiam
litteræ eam admirari videantur;
altitudinem enim cæli quis dimenſus eſt, ait ſapiens.
Verum enim vero breuiter ac facile oſtendi poteſt qua ratione Aſtronomi, ſolertia vtique magna, eam di-
menſi fuerint.
primo itaque præſcire oportet Lunam non ſemper eandem diſtantiam a centro terræ ſerua-
re;
quod Aſtronomi ex colligunt, quodipſa aliquando maior aliquando minor, cæteris paribus, appareat.
obſeruant igitur eam cum maxima apparet, quod accidit in quadrato eius ad ſolem aſpectu, tunc enim terris
proximior fit;
ac proinde probabile eſt eam prope confinium cæli, atque ætheri attingere. 2. aſſumunt eam
quando eſt in aliquo certo Eclypticæ gradu, v.
g. tempore alicuius Eclypſis lunaris, tunc enim certum eſt
eam eſſe in oppoſito Solis gradu:
quod ſi hoc @cire non poſſent, numquam adeo exacte lunares Eclypſes
prædicerent.
Gradus igitur ille cum ſit notus, notam etiam habebit diſtantiam à vertice illius loci, in quo debet fieri hęc
inueſtigatio;
quam diſtantiam ſuppono facilitatis gratia eſſe ſub meridiano illius loci quandoquidem hoc
fieri poteſt, vt ſcilicet Luna ſit ſimul, &
in meridiano, & in gradu Eclyp. certo. ſit igitur figura in qua terra
A C.
concauum Lunæ citimæ ſit D E. ſimulque idem arcus D E. referat meridianum in quo Lunam poni-
49[Figure 49] mus apud E.
ſitque, exempli gratia, in primo gradu ♈. ac proin-
de in æquatore.
intelligatur etiam triangulum C A E. in quo con-
ſidero angulum C.
qui notus euadit ex nota diſtantia puncti E.
æquatoris a vertice D. illius loci, i. ex noto arcu D E. cognoſcitur
angulus C.
illi ex ce tro inſiſtens, ex 1. propoſ. Appar. deinde con-
ſidero angulum C A E.
quem Aſtronomus obſeruator cognoſce-
re poteſt per inſtrumentum, quo vtetur in hac obſeruatione, v.
g.
per Quadrantem;
latus enim A D. Quadrantis noſtri congruet li-
neæ A D.
quo tempore Dioptra, per quam collimabitur in Lunam
erit in linea A E.
quare arcus Quadrantis inter Dioptram, & latus
A D.
incluſus, qualis eſiet B F. manifeſtabit angulum D A E. trian-
guli extrinſecum;
quo cognito cognoſcitur etiam angulus intrinſecus C A E. illi deinceps; ambo enim ſi-
mulæquales ſunt duobus rectis, ſeu contineat gr.
180. ſi igitur angulus extrinſecus detrahatur a gr. 180. re-
manebit quantitas anguli interni C A E.
nota. notũ præterea eſt latus A C. cum ſi@ſemid@ameter terræ, quam
ſupra indagauimus;
quare per 6. propoſ. Appar. notum etiam erit latus C E. quia patebit quoties latus A C.
cognitum contineatur in C E.
quæ eſt diſtantia Lunæ à centro terræ. quam Copernicus, & Tycho exquiſitis
inſtrumentis reperere continere ſemidiametros terræ 52.
toties enim latus A C. in triangulo ſimili ingredi-
tur in latus C E.
ſemidiameter igitur totius ſphæræ elementaris, ſeu ſub@unaris tanta eſt, a qua ſi detrahatur
ſemidiameter terræ, necnon altitudo aeris, remanebit diſtantia ab aere ad citimam Lun@@, quæ eſt Aethe-
ris altitudo, quam inueſtigare propoſuimns.
ſemidiametri verò terræ 52. efficiunt milliaria Aſtronomica
176,698.
quod patet multiplicando numer@m milliariorum vnius ſemidiametr@ per 52. ab hiſce milliarijs ſi
detrahatur ſemidiameter terræ, vna cũ ae@is altitudine, quæ ſimul efficiunt, vt vidimus milliaria ferè 3,479.

relinquetur hic numerus 175,219.
milliariorum; interuallum videlicet a conuexo aeris ad concauum cęli Lu-
næ;
quæ eſt altitudo Aetheris@ quam indagare volebamus.
Habita ſphæræ totius elementaris ſem@diametro, cognoſcitur etiam quoties ſphęra elementaris ſphæram
terræ @o@tineat:
cognitis enim diametris duarum ſphærarum, cognoſcit@@ etiam earumdem proportio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index