Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
81
81 (57)
82
82 (58)
83
83 (59)
84
84 (60)
85
85 (61)
86
86 (62)
87
87 (63)
88
88 (64)
89
89 (65)
90
90 (66)
< >
page |< < (71) of 300 > >|
9571Liber Nonus. Luna fit in Apogæo dum facit ſpiram A B. eam ampliorem efficiet: ſi ſit in perigæo dum recurrit per D C.
eam contractiorem reddet. Atque hictandem ſpiralis motus eſt ille vltimus, ad quem Luna peragendum à
naturæ opifice deſtinata eſt;
& cuius gratia cę@eri prius explicati ſunt; ex ijs enim videtur nobis hanc vltimam
ſpiram elaborandam eſſe.
crediderim tamen libentius Lunam ipſa ſuapte naturali hac motione primo per-
celli.
illud notatu dignum eſt, in omnibus niſce Lunæ conuolutionibus, eandem ſemper eius partem eodem
ſitu Telluri obuerti, maculas nimirum illas, quę humanam faciem ruditer imitantur;
vnde conijci poteſt eam
nullis epicycli vinculis conſtrictam, ſed liberè circumuolui.
Sed adhuc explicare oportet, qua ratione Aſtronomi ſuperiores motus medios explorauerint. ſciendum.
igitur eſt eos per Lunares eclypſes obſcuriſlima quæque, ac difficillima ſuperaſſe. Hipparchus itaque hu-
ius rei gratia, accepit duas Lunæ eclypſes omnino ſimiles, ideſt, in quibus Luna eſſet in eodem epicycli pun-
cto, quod ex motu Lunæ tardo, veloci, aut mediocri, cognoſcere poterat;
necnon ex apparente eius magni-
tudine.
erant autem hæ duæ eclypſes per annos ægyptios 345. dies 82. & hor. vnã, quæ efficiunt dies 126,007.
abinuicem diſtantes.
quarũ prima obſeruata, ac denotata fuerata Chaldęis. alteram ipſemet ſuis organis an-
notauit, quia ergo eclypſes erant omnino ſimiles, Lunaque erat in eodem epic.
puncto in ſecunda, ac prima,
neceſſe eſt in prædicto temporis interuallo, factas eſſe Lunationes integras:
& pariter Anomaliæ reuolutio-
nes integras, cum ab vno plenilunio ad aliud, &
ab eodem Anomaliæ puncto ad idem Luna redierit. fuerunt
autem in prædicto dierum numero Lunationes, ſiue menſes Lunares ſynodici 4, 267.
quod facilè ex nouilu-
niorum præteritorum numeratione a maioribus habita conſtitit.
his paratis diuiſit numerũ d@erum 126, 007.
&
horam vnam qui a prima eclypſi ad vltimam excurrerunt, per numerum menſium 4, 267. & ſic patuit vni
Lunationi mediæconuenire dies 29.
horas 12. ac minuta 44. horarum; vti ſupra dictum eſt. dixi Lunationi
mediæ, quia in toto illo dierum interuallo, Lunationes re vera non fuerunt inuicem ęquales, cùm Luna irre-
gulariter moueatur;
ſupponuntur tamen æqua@es, ſiue mediæ inter maiores, ac minores. Rurſus in eodem.
interualio fuerunt Anomaliæ reuolutiones 4,573.
quod per Lunæ irregular tates repetitas, ac numeratas a ſu-
perioribus Aſtronomis patuit.
diu@ſis igitur @jidem diebus 126,007. & horam vnam per 4,573. vni Anomalię
competunt dies 27.
horæ 13. 18′. 35″. hac ratione, aut paulo aliter per eclypſes admodum diſtantes (quanto
enim maius interceſſerit interuallum, melius eſt) alias quoque medias periodos, ſiue media tempora, Aſtro-
nomi compererunt.
ſic menſis perio @icus conſtitit diebus 27. hor. 7. min. 43′. ſic motus in latitudinem, & mo-
tus etiam nodorum, vti ſupra definitum eſt, explorati ſunt.
Quibus temporibus habitis quæſierunt motus medios prædictos ad ſingula tempora, v. g. motum diurnum
Lunæ in latitudinem, aut eiongationem eius diurnam à Sole, aut diariam Anomaliam, &
c. quos ſic ſunt aſſe-
quuti, v.
g. volentes ſcire motum diarium Lunæ ſecundum longitudinem Zodiaci, diuiſerunt totum Zodia-
cum, ideſt, gr.
360. per numerum dierum, & horarum vnins menſis periodici, nimirũ per dies 27. hor. 7. min.
43′. & in quotiente prouenerunt gradus, & minuta diurnæ longitudines Lunæ, qui ſunt, vt ſupra diximus gr.
13.
10′. 35″. ſimili ratione, & alijs etiam modis, quos breuitatis cauſa prætereo, alios diarios motus æquales
repererunt.
quibus compercis ſaci@e fuit poſtea motus etiam horarios, qui ſunt partes 24. motuum diurnorũ
per diuiſionem ipſorum per 24.
obtinere. ſimiliter & aunuos per multiplicationem diurnorum habere. vnde
poſtea Tabulas Aſtronomicas condidere de quibus paulo poſt.
De motibus Lunæ veris, & apparentibus.
IN figura ſuperiori linea A B. dicitur linea medij motus, quia vbi ipſa in Zodiaco fuerit ibi deſinit medius
quilibet motus ex ſupradictis.
linea vero A M. tranſiens per Lunam deſignat in Zodiaco locum verũ Lu-
næ;
& conſequentur etiam motus omnes veri ipſi abſoluuntur, vbi ipſa in Zodiaco fuerit, v. g. ſi ipſa fuerit 15.
grad. ♈. erit motus verus longitudinis Lunæ gr. 15. motus enim iſti ſunt arcus numerati, vel ab Ariete, vel à
Sole, vel a Nodis, vſque ad lineam medij motus, aut veri.
Conſideratur præterea aliquando motus apparens,
qui eſt arcus Zodiaci, aliunde numeratus vſque ad illum Zodiaci gradum, ad quem linea motus apparentis
applicuerit.
linea autem motus apparentis eſt quæ ducitur ab oculo noſtro per Lunam vſque ad Zodiacum,
vbi deſignat locum Lunæ viſum, difterentem a vero, vti alias explicatum eſt.
motus verus reperitur, per cal-
culum Aſtronomicum, de quo mox:
motus apparens reperitur per obſeruationem inſtrument@s adh@bitis.
Sed quæres quot milliaria Aſtronomica ſingulis ho@is ob diurnam conuerſionem peragit Luna?
Reſpon-
deo eam, quando eſt in mediocri à terra diſtantia conficere milliariorum 50, 400.
nam cũ in mediocri remo-
tione diameter circuitus Lunaris contineat diametros terræ 56.
continebit pariter circuitus ille terræ peri-
pheria 56.
vicibus; nam vt ſe habet diameter ad diametrum, ita circumferentia ad circumferentiam (ex Papi
Alex@ndrini lib.
5. propoſ. 11. & ex Geom. pract. Clauij lib. 4. & 8.) quare cùm in ambitu terræ ſint millia-
ria Aſtronomica 21, 600.
ſi eam multiplicentur per 56. producitur num. milliariorum circuitus Lunaris, is
autem eſt 1,200,600.
qui numerus diui@us per 24. horas, dab@t 50,400. milliar. vnicuique horæ; tantuſque id-
circo erit motus Lunæ horarius ſecundum d@urnam lationem primi mobilis.
Atq; hæc de Lunæ motu pro
inſtituta breuitate ſufficiant.
De Lunæ Illuminatione. Cap. III.
ANaximander Mileſius Aſtronomorum vetuſtiſſimus abhinc bis mille, & ducentis annis, & amplius, te-
ſte Plinio omnium primus docuit Lunam lumen a Sole mutuare, ac proinde, vt alius quoque dixit, lu-
ce aliena lucere;
cuius rei hæc forte argumenta illi occurrere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index