Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
51 35
52 36
53 37
54 38
55
56
57
58
59
60
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
71 47
72 48
73 49
74 50
75 51
76 52
77 53
78 54
79 55
80 56
< >
page |< < of 300 > >|
60 34[Figure 34]
COn ſtat præſens figura paralellis quatuor lineis rectis, & pluſquam dimidia: quæ omnes tamen (ſaltem per imaginationem) constituendæ ſunt in directum
ad
vnam tantum rectam lineam efficiendam;
ſicuti ego prius eam in longa papyri Zona deſcripſeram; ſed quod præ longitudine Bibliopolis eßeti commo-
do
, eam in haſce quinque partes diuiſam ad banc breuitatem contraxi;
quas tamen quilibet poterit ab inuicem prius diſſectas vnam post alteram ſecundum nu-
merorum
ſeriem iterum in longum connectere, atque in pristinum ſtatum reſtituere:
quod quidem Lectori conſulo, vt maiorem ex ea fructum, ac volupta-
tem
percipiat.
porrò tota hæc linea refert diſtantiam à centro Terræ, vſque ad ſummum apogæum cæli Solis; ſeu eſt ſemidiameter conuexi eius. quæ conſtat,
vt
postea patebit, ſemidiametris Terræ 1182.
atque in ea poſita ſunt ſuis locis corpora Planetarum, necnon vmbra Terræ, & Lunæ, omnia cum veris, ac
mutuis
eorum proportionibus.
Eam autem ſic conſtruxi, primo deſcripſi globulum Terræ, quem initio totius lineæ vices notatum litera T. quoniam vero ſe-
midiametro
Terræ vtuntur Aſtronomis pro cæterarum magnitudinum, ac diſtantiarum menſura;
ideo in prima linea ſinistrorſum numeraui 52. huius Terræ
ſemidiametros
, quæ eſt finitimæ Lunæ diſtantia, ſeueft Lunæ perigæum, ibique Lunæ ſphærulam, ad Terram comparatam depinxi:
inde ad 68. ſemid. quæ
eſt
ſupremæ Lunæ à T.
remotio, ſeu apogæum, iterum poſui lunulam. hinc vſque ad 254. ſemid. poſui terminum lineæ, ac ſimul vmbræ terrestris, quam vi-
des
à terra illuc vſque in acutum deſinere.
postea ad ſecundam lineam, ex eadem parte, facto gradu, ac dextrorſum procedendo ad ſemid. 285. occurrit
Veneris
perigæum.
inde pariter dextrorſum ad tertiam lineam flectendo, atque per eam ſiniſtrorſum redeunti, ad ſemid. 571. perigæum Mercurij, & po-
stea
ad 761.
Mars perigæus fiunt obuiam. hinc per quartam lineam, nulla re inſignitam tranſcendimus ad quintam, in qua ad 1102. ſemid in Solem peri-
gæum
incidimus.
deinde ad 1142. ad Solem ipſum in mediocri diſtantia ſitum peruenimus. cuius ſphæra ibi depicta habet ſemidiametrum constantem ex ſe-
midiam
.
T 5 {1/2}. vt habeat veram cum Terrę proportionem. ſicuti etiam globuli Lunæ, Ven. Merc. & Mart. habent ſemidiam. ad ſemidiam. T. relatas; qua-
les
exponuntur in Tabella ſecunda ad finem Firmamenti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index