Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
91 67
92 68
93 69
94 70
95 71
96 72
97 71
98 72
99 73
100 74
101 75
102 76
103 77
104 78
105 79
106 78
107 79
108 80
109 85
110 86
111 87
112 88
113 89
114 90
115 91
116 92
117 93
118 94
119 95
120 96
< >
page |< < (69) of 300 > >|
Cæterum ſi Luna hoc tantum motu medio moueretur, vniformiter moueretur, ſed mouetur irregulari-
@er
, vt experientia docet:
propterea vt hanc irregularitatem excuſemus, debemus imaginari, quod dum cen-
@rum
B.
epi. motu mediocri progreditur, vti dictum eſt interim circumferentia eius circa ſuum centrum B.
regulariter reuoluitur, ſecumque Lunare corpus ſibi impactum reuoluit, ita vt in ſuperiori parte F C D. epi.
contra
ordinem ſignorum, hoc eſt, ab F.
in C. & a C. in D. Lunam deferat. In inferiori vero parte D E F.
ſ
ecundum ordinem ſingorum, ideſta D.
in E. & ab E. ad F. reſtituat. abſoluit autem hanc periodum diebus
@7
.
hor. 13. 18′. 35″. & numeratio eius incipit à ſupremo puncto C. Quotidie vero Luna percurrit de circum-
ferentia
, ſiue defertur ab ipſa circũferentia gradibus 13.
3′. 54″. ideſt, eſt motus diurnus Lunæ in peripheria
epi
.
porrò ex hac Lunæ circa centrum huius epi. gyratione, ſaluantur apparentiæ, & irregularitates e@us. hic
autem
motus dicitur Aſtronomis Anomaliæ, ideſt, irregularitatis motus, quod eam ipſe efficiat:
nam quan-
do
Luna verſatur in ſuperiori parte epi.
vt dictum eſt, mouetur contra ordinem ſignorum, quare mouetur
motu
contrario ei, quo centrum epi.
ſecundum ſequelam ſignorum procedit; quapropter fit vt ipſa Luna
feratur
contrarijs motibus, vno ſecundum ordinem ſignorum, altero contra;
quapropter tardè admodum
videtur
progredi in conſequentia, quia motus cẽtri B.
paulò velocior eſt, quam ſit Luna in periph. epic. quan-
do
vero verſatur in inferiori parte epi.
tunc tendit ad eaſdem partes motu centri B. quare ob motum am-
borum
concordiam velox ad orientem progreditur.
in lateribus autem epi. propè punctu F D. motus Lunæ
mediocris
, ſeu medius apparet;
quia inibi circulatio Lunæ in epi. nec aduerſatur, nec iuuat motum centri B.
in
longitudinem.
Notanda ſunt in epi. quatuor puncta. punctum eius ſupremum C. dicitur Apogæum, ideſt,
à
terra altiſſimum a quo incipit numerari motus Anomaliæ.
punctum E. dicitur perigæum, ideſt, terræ pro-
@imum
.
puncta F D. dicuntur mediæ diſtantiæ; & determinantur à duabus lineis A F D. tangentibus epicyl.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index