Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
< >
page |< < (73) of 300 > >|
Vmbra Lunæ. Cap. VI.
Iam vero qualis, quantaque ſit, vt determinetur, neceſſe eſt hæc præſcire. Primo proportionem corporis
Lunæ
, ac Solis.
Secundo earum ab inuicem diſtantiam. Tertio, vtrumque eſſe ſphæricum. quibus habitis
poſſumus
conſtruere ſiguram habentem veras proportiones, in qua duæ lineæ tangentes vtrinque Solem, &

Lunam
, concurrent vltra Lunam, quia Sole minor eſt, &
oſtendent quantitatem, ac figuram Lunaris vmbræ.
ſic fecimus in conſtructione veræ figuræ pag. 79. in vmbra terræ, vbi apparet hanc vmbram eſſe conicam, ea-
dem
ratione, qua vmbram terræ.
apparet etiam longam eſſe ſemid. terræ ferè 60. exiſtente Luna inter nos,
&
Solem in mediocri diſtantia. quæ longitudo exactè per circinum examinatur, ex qua conſtat vmbræ huius
longitudinem
tranſcendere terram aliquot ſemidiametris ipſius terræ;
ac proinde poſſe aliquando terram,
non
tamen totam obumbrare;
vt facit in Solis defectibus. non totam obũbrat quia Luna eſt minor terra qua-
dragies
;
idcirco vmbra gracilior erit quam terra, maxime vero a pud verticem, qua terra inumbrat. reliqua
in
tract.
de eclypſi Solis. quando vero Luna Soli opponitur longiſſimam vmbram emittit, cuius longitudinẽ
eadem
via inueſtigabis.
præterea etiam Geometricè, ſicuti in vmbra terræ factum eſt. exiſtente Luna in op-
poſitione
eius, maxima a Sole diſtantia erit ſemidiametrum terræ 1247.
diameter Solis ad diametrum Lunæ
eſt
ſicuti 26.
ad {1/3}. ex quibus ſicuti in vmbra terræ inueſtiganda per regulam proportionum feci, vt 24 {2/3}. ad 1 {3/1}
ideſt
, vt excelſus diametri Solis ſupra diametrum Lunæ, ita diſtantia 1247.
ad 67. quare ibi vmbra Luna elon.
gabitur
ſemid.
terræ 67. & quia Luna ipſa diſtat tunc a terra ſemid. 56. circiter, ideo apex vmbræ à terra di-
ſtabit
ſemid.
132. vnde colligitur Martem ab vmbra Lunæ minimè eclypſari poſſe, cum à terra diſter ſemi-
diametris
761.
minimum.
De Figura Lunæ. Cap. VII.
Dicimus igitur Lunæ ſphæricitatem non eſſe perfectam, ſed aſperam, & inæqualem, vti etiam eſt terræ.
quod ab inæqualitate, ac tortuoſitate prædicti confinij conuincitur; quæ aliunde oriri nequit, quam ex Lunæ
partibus
, tum altioribus, depreſſioribus, quæ Solis propterea lumen inæqualiter, ac diſſormiter excipiunt.

ſicuti
videre eſt in pila ruida, &
montuoſa Soli expoſita. Secundo, idem confirmantareolæ illæ, in parte ad-
huc
tenebroſa exiſtentes, &
tamen illuminatæ, quæ nihil aliud eſſe poſſe videntur, quam vertices quidam re-
liquis
partibus altiores, qui propterea prius lumen recipiant.
Tertio idem probant areolæ aliæ rotundæ in
parte
luminoſa propè confinium conſpectæ, quarum parsoccidentalis, ideſt, quæ Soli propior eſt, vmbroſa
eſt
, quia videlicet ſunt concauitates quædam quarum profunditates non ſtatim Sol illuminat, ſed prius par-
tem
orientalem, quia Soli prius exponitur;
poſtremo partem occidentalem, quia vltima Soli obuertitur: ſicu-
ti
proporcionaliter accidit in illuminatione vallium terreſtrium.
quod in pila parua concauitates habentes
experiri
potes.
Quarto denique qu@a, ſi eſſet geometricè rotunda, lumen Solis a ſe reflexum adeo in varias
partes
diſpergeret, vt nos aut nihil de eo, aut ferè nihil, videremus.
Simile quotidie obſeruo in ſphęris æneis,
quæ
in campananiorum ſummitatibus lumẽ Solis reflectũt, quæ quo ſunt perfectiores, ac terſiores, minus
de
Solis lumine, ad meum oculum reflectunt;
vnde etiamſi magnæ ſint, illuminatio tamen earum reflexa ad
eundem
oculum, exigua eſt.
quanto autem aſperiores, ac ruidiores ſunt, tanto maiorem mihi exhibent illu-
minationem
.
in hunc igitur finem Luna montuoſa, & aſpera eſt, vt plenius, ac maius lumen terræ ſibi cogna-
reuerberet.
Quinto, ſi eſſet perfectè rotunda, eſſet ſpeculum conuexum, cuius eſt (vt Catoptrica docet, ac
experientia
conſtat) rerum imagines parua reddere, ſic Luna Solis imaginem exiguam valde, ac ferè pun-
ctualem
nobis reuerberaret.
ex Aguillonio. Cur ergo non ſphærica, ſed plana à nobis iudicatur?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index