Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (28) of 300 > >|
4428De Mundi fabrica. nullis philoſophis ſumas, cum naturali lumine incertum ſit huiuſmodi corpus extra mundum circumſi-
ſtere;
incertum pariter erit hac ratione mundum aliquo loco contineri. ſi verò cum alijs, locum pro ſpa-
tio, quod loca tum occupat, determinato certis a Mundi centro, ac polis diſtantijs, acceperis;
manifeſtum
eſt neq;
hoc pacto mundum vllo loco definiri; poli enim, & centrũ mundi, potius alijs rebus mundis con-
tentis diſtantias ac loca determinant, quam ipſi mundo.
Poſſumus tamen, idque opereprætium eſt; ſinguli in proprijs regionibus, aut habitationibus totius vni-
uerſi ſituationem, ac poſitionem, quæ eſt quædam locati conditio, compertam habere, ideſt, cognoſcere
in noſtra habitatione ex qua parte ſint ſingulæ quatuor mundi plagæ, ac præcipui venti;
quatenus polus
eleuetur;
Æquator, ac reliqui circuli, quam in cælo poſitionem habeant, & c. quod facilè obtinere eſt, ex
meridianæ lineæ inuentione, ac reliquorum, cum Aſtronomica Sphæræ collocatione, vti in præcedenti
de Circulis tractatu abundè docuimus.
De totius Mundi motu. Cap. II.
AN totus mundus progreſſiuo motu, ita promoueatur, vt locum ſubinde ſecundum ſe totum permu-
tet, nihil ſtatuo, cum talis motus indicium apud nos ſit nullum;
nam etiamſi hoc motu mundus pro-
pelleretur, illum tamen omnino nos latere oporteret:
quemadmodum enim ij, qui in magna Naui celeri-
ter acta occluſi ſunt, ita vt nihil extra ipſam videre queant, nullo modo eam impelli animaduertũt, eodem
nos pariter modo in hoc veluti ingenti mundi Nauigio concluſi, nec quidquam præter ipſum intuentes,
quamuis celerrimè progrederetur, nulla tamen ratione talem motum animaduerteremus.
eo igitur omiſ-
ſo de alio omnibus manifeſto diſſeramus.
Dico igitur totam hanc mundi machinam moueri motu volutationis, ſeu gytationis, eo ſcilicet modo,
quo Sphæra quæpiam binis innixa polis in torno poſita conuerti ſolet:
videmus enim omnes ſtellas in cæ-
lo ab ortu in occaſum, quotidiana conuerſione in orbem reuolui, non aliter, ac ſi cuidam Sphæræ, quæ
polis hærens tornaretur, affixæ eſſent:
paucæ enim earum ſua gyratione circulum maximum deſcribunt,
cæteræ minores circulos eoſq;
tanto minores, quanto magis ab illis diſtiterint; ita vt quæ ab illis maximè
hinc inde recedunt, minimos circellos quaſi circa polos ſuis circuitibus oſtentent.
quod efficiunt non ſe-
cus, ac ſi in aliquo globo, ſuper axe ſuo, ac polis reuoluto veherentur.
id autem luculentiſſimè apparet in
ſtellis circumpolaribus, quæ in obliquis Sphæris, ſunt ſempiternæ apparitionis, hæ enim conſpicuos circa
noſtrum polum circulos, eo ſemper minores, quo ei viciniores circumducunt.
Idem præterea Aſtronomi
in Planetis obſeruarunt;
Planetæ enim intra duos Tropicos, aut parum extra eoſdem, diurna gyratione
per paralellos æquatori eo ſemper minores reuoluuntur, quo ab eo remotiores fuerint.
Ex motibus igi-
tur tam errantium, quam inerrantium ſyderũ colligimus partem mundi cęleſtem in orbem agitari.
Quod
verò ad Elementarem, ac ſublunarem attinet, nonnulli olim aerem eodem motu circumagi exiſtimabant,
quòd cometas in ſupremę aeris regione motu diurno ab ipſo aere in diurnũ gyrum circumuehi putabant:
verum enim verò, vt ſuo loco patebit, neutiquam fieri poteſt, vt cometæ, tam humili loco, tanta velocita-
te circum ferantur, tandiuq;
a nobis conſpiciantur. eodem etiam motu mare percelli, nonnulli vt P. Ioſe-
phus Acoſta, Nautarum experimentis confiſi, probare contendunt:
Nautæ enim Luſitanorũ quiad orien-
tis Indos, ac Sinas continenter nauigant, ac renauigant, experiuntur ſe ſemper tardius ad orientem, quam
ad occaſum nauigationes abſoluere, non ſecus, ac ſi in ortum aduerſis, in occaſum verò ſecundis fluctibus
nauigarent;
idque tanto manifeſtius, quanto æquatori propinquius velificauerint. quod manifeſtum eſt ſi-
gnum, non ſolum mare, ſed etiam aerem diurna conuerſione, aliqua ſaltem ex parte, conuerti;
qua enim
ratione hoc motu a cælis afficeretur, nifi prius aeris regio eodem affecta eſfet?
ſic igitur tota mundi Sphæ-
ra (præter terram, quæ tamen ad totum mundum inſenſibilis eſt) motu hoc diurno ad modum Sphærę
reuoluitur;
quod probare volebamus.
Porrò hic motus omnium nobiliſſimus eſt tum quia totam mundi molem commoueat: tum etiam quia
ſphæricus eſt, qui cæteris motibus nobilitate præſtat.
dicitur motus diurnus, quòd diurno ſpatio 24. hora-
rum perficiatur:
dicitur primus, & primi mobilis, quòd eum à primo, ac ſuperiori orbe in alias inferiores
mundi partes deriuari primiores putarint Aſtronomi;
fit enim ſuper polis, & axe mundi, atq; æquatoris.
De Mundi fabrica. Cap. III.
MVndum eſſe figura ſphærica præditum Philoſophi, atque Aſtronomi omnes ſequentibus rationibus
cenſuerunt.
1 Ratio prima deſumitur ex eius diurno motu, de quo modo diſſeruimus; is enim manifeſtat mũdum,
ac præcipuè cœlũ moueri ſphæricè, ſeu ad modũ Sphæræ circa proprium axem, ac polos;
vt enim dictum
cſt, Planetæ, ac ſydera omnia;
imò Elementa ipſa in gyrum ab ortu in occaſum, nõ ſecus, ac in Sphæra con-
tingit, reuoluuntur;
quæ omnia argumento ſunt ſupremam cæli partem eſſe ſphæricam, ſeu globoſam, ac
proinde mundum figura ſphærica eſſe præditum.
2 Sumitur a ſphæricæ figuræ, ac mundi ipſius nobilitate, ac perfectione: perfectiſſimo namque, ac per-
fectiſſimo corpori, vti eſt mundus, debetur figura omnium perfectiſſima, ac nobiliſſima, quę eſt ſphæricæ:
exiſtimandum igitur eſt, ſapientiſſimum mundi Architectorem, Deum videlicet O. M. ei ſpæricam figu-
ram indidiſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index