Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
101
101 (75)
102
102 (76)
103
103 (77)
104
104 (78)
105
105 (79)
106
106 (78)
107
107 (79)
108
108 (80)
109
109 (85)
110
110 (86)
< >
page |< < (78) of 300 > >|
10478De Mundi Fabrica,
De calculo Aſtronomico, & tabulis Aſtronomicis. Cap. XI.
HAnc calculi appendicem ijs tantum ſcribimus, qui communium numerorum operationes vtcumq; te-
nent:
imo ijs etiam, quibus per otium liceat Aſtronomiæ operam nauare, quare ſi cui libucrit hanc cal-
culi appendicem non ſolum in Luna, ſed in cæteris quoque planetis omittere, is nihilominus cætera omnia
æquè bene intelligere poterit.
Scopus igitur calculi, eſt inuenire loca vera planetarum in Zodiaco, ad quodlibet temporis momentum,
abſque vlla inſpectione, aut organica obſeruatione in cælum, ſed ſolum per Tabulas aſtronomicas.
inquirũt
autem primo reſpectu alicuius certi meridiani;
ſecundo etiam reſpectu omnium meridianorum, ac proinde
omnium terræ locorum.
Sunt autem duo genera Tabularum. aliæ enim exhibent motus medios, & dicuntur Tabulæ mediorum
motuum, quos ſupra expoſui.
aliæ dicuntur Tabula æquationum, quæ nobis exhibent differentias, quibus ad
datum tempus, v.
g. nunc, medij motus iam inuenti diſcrepant à veris. Æquationes autẽ hæ ſunt arcus ecly-
pticæ intercepti inter lineam medij motus, &
lineam veri motus planetę. vt in figura poſita in cap. de motu
***.
medius motus numeratus ab initio ♈. vſque ad 25. grad. Scorpij, vbi eſt linea A N. medij motus, verus
autem motus vſque ad lineam A N.
veri motus. arcus igitur N M. eſt æquatio; tot igitur gradus continet
æquatio, quot ſunt in arcu N M.
hæc modo additur medio motui, modò demitur, vt verus locus habeatur;
vt propterea Proſthaphereſis a Græcis dicatur. in caſu figuræ, æquatio N M. eſſet demenda a medio mo-
tu, qui numeratur ab initio ♈.
vſque ad 25. grad. Scorpij. quæ æquatio ſi ſit v. g. grad. 7. & auferatur à medio
motu, remanet verus motus Lunæ in gr.
18. Scorpij. addenda eſſet, ſi Luna eſſet in parte epicycli ſiniſtra,
vti ſub L.
@aliquando linea veri motus coincidit cum linea medij, tuncque nulla eſt æquatio. Tandem ex Ta-
bulis medij motus, &
æquationum, conſtruuntur Ephemerides, quæ ſunt Tabulæ verorum motuum ad plu-
res annos.
Tertio neceſſe eſt angulorum mediorũ motuum radices aliquas ſtatuere, ideſt, certo proponere in prin-
cipio alicuius celebris Chronologiæ, quantus fuerit ille medius motus v.
g. initio annorum Chriſti, vel Vr-
bis conditæ, vel primæ Olimpiadis, quantus fuerit medius motus longitudinis Lunæ, ideſt, quantum diſti-
terit ab æquinoctio, ſeu in quo grad.
Zodi@ci fuerit. Ego autem breuitatis cauſa, ponam radices mediorum
motum ad annum Domini 1600.
completum, ſiue ad initium anni 1601. intelligo autem annum 1600. com-
pleri in meridie vltimi diei qui eſt 31.
Decembris, ideſt in meridie peridie Kalen. Ianuarij; & conſequenter
incipere eodem momento annum ſequ.
1601. omnes pariter dies a meridie in meridiem abſoluuntur. præfi-
gunt autem huiuſmodi radices hoc modo.
primo ad certum aliquod inſtans temporis, v. g. hodie in meridie
partim ex obſeruatione, partim ex ſubtili argument.
motum medium, v. g. longitudinis Lunæ habent explo-
ratum, quod maximè per eclypſes aſſequuntur;
nam ſi Luna ſit in Apogæo, aut Perigæo epicy. ſciunt certo
æqualem motum coincidere cum vero, &
apparente: cognito igitur motu medio longitudinis Lunæ hodie,
quæ eſt dies 19.
Iulij an. 1616. iam ſi voluero figere radicem eius ad finem an. 1600. debeo per calculum ex-
plorare, quantum in toto tempore elapſo ab an.
1600. vſq; ad præſens inſtans, Luna prædicto motu profece-
rit;
totumq; hunc motum detrahere a motu huius diei v. g. ſit hodie Luna in principio ♎, motus autem tem-
poris elapſi an.
15. & menſium aliquot, & c. detrahatur à motu medio longitudinis, qui eſt gr. 180. quia hic
motus numeratur ab ♈, ſeu ab æquinoctio Verno vſq;
ad initium ♎, per hanc enim detractionem retroce-
demus, ac quaſi Lunã faciemus retrogradam, vnde videamus vbinam extiterit in fine an.
1600. Exemplum
facile, Luna hodie eſt in principio ♎, in meridie, volo figere rad.
eius ad diem 10. huius menſis: per calcu-
lum igitur retro Lunam agendo, inuenio eam hiſce 10.
diebus, peragraſſe gr. 109. quibus ablatis à 180. rema-
nent 71.
Ergo Luna die 10. in meridie diſtabat ab initio ♈ gr. 71. hoc eſt, erat in gr. 11. Geminorum gradus
igitur 71.
eſt radix longitudinis ***. ad diem 10. Iulij 1616. ſi figenda eſſet radix ad annum aliquem ſequen-
tem, motus Lunæ peractus in toto interuallo eſſet addendus motui præſentis diei 19.
ſic enim per calculum
manifeſtus ſit locus Lunæ medius in futuro anno, v.
g. in fine anni 1620.
4 Sicuti omnes calculi incipiunt ab aliqua radice, ſic etiã reſpiciunt primo aliquem certum, ac præfixum
meridianum, ideſt, ſecundum dies, horas, menſes, &
annos, quibus vtuntur ij, qui degunt ſub illo meridia-
no, fiunt calculationes motuum cęleſtium;
ideſt, exhibent motus planetarum ſecundum dies relatos ad illum
meridianum:
ſecundum enim prædicta@tempora præfixæ ſunt radices, de quibus antea: nos itaque vtimur
diebus relatis ad meridianum Venetum, reſpectu cuius etiam radices conditæ ſunt, v.
g. anni 1600. incipien-
tis à meridiano Veneto, tantus erat motus longitudinis Lunæ, vt poſtea dicetur.
facta deinde calculatione
ad præfixum hunc meridianum, transferunt eam facile ad alios meridianos, quorum nota ſit longitudo re-
ſpectu primarij meridiani.
transfertur autem per operationem quam dicunt æquationem meridianorum.
quare hoc modo cognoſci poſſunt loca planetarum, & aſpectus eorum; & eclypſes, qua hora ſint futuræ, nõ
ſolum reſpectu meridiei illi primarij, ſed reſpectu omnium, ac totius terræ.
quamuis enim vno, eodemq; tem
poris momento hæc contingant, reſpectu tamen variorum meridianorum, non fiunt eadem hora denomi-
nata a varijs meridianis, v.
g. quod fit in meridie Venetorũ, fit poſt meridiẽ, & proinde tardius reſpectu ma-
gis orientalium;
ante meridiem autem idem contingit magis oecidentalibus. cuius cauſa eſt motus Solis ſuc-
ceſſiuus circa terram, quo prius apparet orientalibus, deinde nobis, poſtea occidentalibus:
quare ſicuti non
eadem hora omnibus oritur, nec occidit, nec meridiatur;
ſic cætera, quæ in cælo fiunt diuerſis horis ſub
diuerſis terræ meridianis ſpectantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index