Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
31
31 (15)
32
32 (16)
33
33 (17)
34
34 (18)
35
35 (19)
36
36 (20)
37
37 (21)
38
38 (22)
39
39 (23)
40
40 (24)
< >
page |< < (17) of 300 > >|
3317Liber Primus. crans, ideſt, gr. 90. ob eandem rationem, quia videlicet C E. eſt polus horizontis: ergo C E. B D. ſunt æqua-
les;
dematur iam arcus C D. qui vtrique communis eſt, ſic enim demitur æquale ab æqualibus; qui igitur
remanent duo arcus B C.
D E. erunt æquales, ſed B C. eſt complementum altitudinis poli A B. ad com-
plendum quadrantem A D.
D E. verò eſt eleuatio æquatoris ſupra horizontem, ergo complementum al-
titudinis poli eſt æqualis eleuationi æquatoris, quod erat demonſtrandum.
Idem ad ſenſum ex materiali
Sphæra oſtendere eſt, nam eleuato altero polorum ad quamlibet altitudinem, ſtatim apparebit arcum me-
ridiani inter polum, &
verticem interiectum, qui altitudinis poli eſt complementum, eſſe æqualem arcui
meridiani ab horizonte, vſque ad æquatorem interceptum, qui angulo æquatoris ſubtenditur, ac proinde
eiuſdem quantitatem indicat.
Cæterum in Sphæra recta, vterque dictorum arcuum eſt quadrans; In paral ella vero Sphæra altitudo
poli eſt in teger quadrans, quare nullum relinquitur complementum;
& ſicuti ibi nullum eſt tale comple-
mentum, ſic etiam nulla eſt Aequatoris eleuatio, cui æquale ſit.
Habita igitur linea Aequinoctiali, & an-
gulo Aequatoris, extra Sphæram paralellam, facilè cuique erit Aequatoris perfectam in proprio horizonte
poſitionem imaginari.
Vſus Aequatoris hi ſnnt. Primo, totam mundi Sphæram in duo dirimit hemiſphęria, Boreale videlicet,
&
Auſtrale: vnde etiam ipſum terræ globum pariter in partem Borealem, & Auſtralem partitur.
2 Eſt regula, & menſura primi motus, ſeu motus diurni, quo ſcilicet totum cælum vna cum Sole ſpa-
cio 24.
horarum circa axem mundi reuoluitur, qui motus procedit ab Ortu, & tendit per meridiem ad Oc-
caſum, atque inde per mediam noctem deſcendens, iterum ad Ortum reuertitur.
dicitur motus diurnus,
quia ex hac integra reuolutione dies naturalis perficitur.
Eſt autem Aequator huius motus menſura, quia
ipſe eodem motu vniformiter, ac regulariter mouetur, habet enim eoſdem polos, &
axem quos hic primus
motus:
mouetur vniformiter, ac regulariter. nam temporibus æqualibet mouentur partes æquales, ideſt,
eadem ſemper velocitate, v.
g. ſingulis horis eleuantur gr. 15. ipſius ſupra horizontem, aut meridianum
prætereunt, vti Aſtronomicæ obſeruationes docent.
atque hoc eſt nobiliſſimum, ac præcipuum ipſius
munus.
3 Cum motus Aequatoris ſit vniformis regularis, & ſemper æquè velox, merito Aſtronomi eum pro
inenſura cæterorum motuum aſſumpſerunt, ſeu ex motu ipſius tempus fabricati ſunt, eſt enim tempus, vt
aiunt Philoſophi, nihil aliud quam menſura motus.
hac de cauſa Aſtronomi ſæpè partes Aequatoris appel-
lant tempora, quas in Zodiaco gradus propriè dicunt;
ſic eleuatio gr. 15. efficit vnam temporis horam, &
integra Aequatoris reuolutio, vna cum tanta eiuſdem particula, quæ reſpondeat progreſſui diurno Solis
in Zodiaco, diem naturalem perficit.
eodem modo menſes, anni, & reliqua tempora, quibus reliquos alio-
rum Planetarum, ſyderum, ac rerum motus, necnon durationes menſuramus, ex Aequatoris reuolutioni-
bus conſtituuntur.
Aduertendum vero ſingulos quindenos gradus non efficere exactè vnam horam, vti
exempli cauſa poſuimus, ſed exiguum quid amplius requiri, de quo ſuo loco, cum de diebus agetur.
Vt au-
tem melius percipiatur quot Aequatoris partes, quibus, &
quot temporibus reſpondeant, placuit ſe quen-
tem Tabellam ſubiungere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index